Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
101
101
102
102
103
103
104
104
105
105
106
106
107
107
108
108
109
109
110
110
< >
page |< < of 291 > >|
1unum. Et rurſus feci a b quintam partem a f, & fuit a b unciarum
quatuor, & pondus quod æquauit librarum quatuor, ideò du­
plum ad pondus b f, ſicut c f ad c b: conſtat enim quòd pondus ap­
penſum eſt æquale ponderi cf.
Et rurſus poſui b a quartam partem
b f, & fuit pondus, quod æquauit in b duæ libræ: ex quo manife­
ſtum eſt, quòd proportio c f ad c b eſt ſemper uelut ponderis c f ad
totam b f.
Et hoc eſt, ac ſi dicamus, quòd proportio ponderis c f ad
totam eſt confuſa ex proportione e f ad c b, & c f, quod eſt 1 p.
Id

etiam declaratum eſt in primo de Subtilitate.
Proponatur ergo
lemma, iam ſic proportio ponderis cf ad pondus b c, eſt primum
ut longitudinis cf, ſi eſſet ſuſpenſa in medio ad longitudinem b c,
quia ſupponuntur proportione ſimiles ſuis longitudinibus ma­
gnitudines, & pondera.
At c f ſuſpenſa in c, tanto eſt grauior pon­
dere proprio, quanto proportionis longitudinis cf ad cb quadra­
tum, quia in ſe ducitur proportio: igitur proportio ponderis c f in
loco ſuo ad b c pondus eſt confuſa ex proportione longitudinis
cf ad c b, & quadratis eiuſdem proportionis longitudinis cf ad c
b.
Sed quadratum proportionis longitudinis cf ad cb eſt æquale
producto proportionis longitudinis c f in ipſam c f, propterea
quòd ex proportione longitudinis cf ad cb in ipſam c b fit c f, igi­
tur proportio ponderis c f ad pondus c b eſt confuſa ex propor­
tione ponderis c f ad pondus c b, & proportione ponderis cf alicu
ius ſe habentis ad pondus cf, ut cf longitudo ad longitudinem
c b, igitur proportio ponderis cf ad pondus b f, ut cf ad c b in lon­
gitudine, quod erat probandum.
Com.
Ex 18. diff.
Propoſitio nonageſima tertia.
Propter quid in concuſsione etiam leui nauis loco moueatur
oſtendere.
Vnde manifeſtum eſt, duas naues ſibi inuicem occurſan
tes retrocedere, & quantum retrocedant ambæ.
Co^{m}.
Proponatur, quod proportio motus grauis in a d graue in aqua
ſit, uelut proportio ponderis attracti in terra ad denſitatem aquæ
cum profunditate, nam ubi pondus ſupernataret aquæ, quia aqua
eſt rotunda, eſt ac ſi tangeret in puncto.
Quare per demonſtrata ſu­
periùs mouebitur à quacunque ui, ergo nixus contrarius aduenit ob

profunditatem, & aquæ denſitatem, ſed quanto aqua denſior eſt,
tanto minus nauis deſcendit, & quanto minus denſa, tanto magis:
ergo pari modo fermè redduntur mobiles, & in aqua dulci & ſalſa,
ubi naues ſint ſimiles forma, pondere, magnitudine.
Quia ergo ne­
ceſſe eſt tabulam nauis eſſe duriorem, quam aqua ad reſiſtendum,
ergo pars maior ictus mouebit primo nauim, quam tabulam pe­
netret, cum ergo quod facilius eſt, præcedat, difficilius ergo naues

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index