Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 291 > >|
1
Cor^{m}.
Ex hoc ſequitur, quod homo ſi moueretur uelo citate motus ro­
tæ moletrinæ in ſex ebdomadibus perueniret ad ſydus Lunæ, nam
rotarum earum, quibus ferrum acuitur ſemidimetiens communi­
ter eſt bes unius paſſus, ideò dimetiens paſſus cum triente: ambi­
tus ergo quatuor paſſus, & xxi pars, colligamus nunc integra, in
uno ictu pulſus circumagitur decies, id eſt paſſus xl, in hora ſunt
<23> pulſationes: in hora igitur ſpatium pertranſitum eſt cxl paſſuum
in M. horis, ergo erunt clx M. paſſuum addita parte xxi, erunt clxviij
M. paſſuum, & tantum diſtat luna à terra: & M. horæ ſunt dies penè
xlij, ebdomadæ ſcilicet ſex.
Propoſitio octuageſima nona.
Proportionem denſitatis aquæ ad aërem per pondera inuenire.
Co^{m}.
Contingit hoc multis modis: primum acceptis duabus ſphæru­
lis æqualibus ex cryſtali ſubſtantia unaque demiſſa ab altiſsima turri,
& menſurato ictu per inſtrumentum præcedens, & ſub totidem
momentis alia demiſſa in aquam, in de ſub eodem tempore dimen­
ſa altitudine, erit proportio ſpatij ad ſpatium, ut denſitatis aquæ, ad
denſitatem aëris.
Item emiſſa ſphærula per inſtrumentum in aërem,
in de in aquam: & ſumpta proportione.
Et uidimus ſcorpionem,
qui ſphærulam creteam emittebat pedibus lxx, & in aqua per unum
& dimidium adeò, ut proportio fuerit, ut quinquaginta ad unum:
ideò eſt fallax experimentum in uiolento motu: nam cum emitte­
batur in aquam erat propè, & ob id in ſummo robore: cùm in aë­
rem, emittitur ſenſim uis.
De hoc ergo loquar.
Co^{m}.
Et erumpentia ob id magis quàm è terra, et minus quàm ex aëre:
diuiditur enim aqua cum graue petit fundum, & aqua feruet: & eſt
mirabilius, quàm utile.
Propoſitio nonageſima.
Rationem impetus uiolenti extra miſsi ponderis ad æqualita­
tem reducere.
Co^{m}.
Sit uiolentum a quod moueatur per b c d e, e ſpatium, & quia
uiolentum contrà nititur naturali, cadat ergo in planum in e: ſunt
ergo tria conſideran da, primum quod, ut dixi aliâs, motus uiolen­
tus pro certa diſtantia augetur, & cauſam ibi reddidi, ut potè uſque
ad c, ſed hoc eſſet difficile cognitu.
Secundum, quod ubi incipit de­
creſcere, ſemper magis ac magis decreſcit propter naturalem ni­
xum contra operantem.
Tertium quod ubi deſcendere incipit, ibi
eſt æqualis uis uiolentum motum agens cum naturali.
Certum eſt
etiam quod motus æqualis intelligitur erecta ad perpendiculum
e f, donec occurrat a d: & diuiſa tota b f per tempus, locus ergo, in
quo mouetur per tantum ſpatium, dicitur locus motus æqualis:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index