Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 291 > >|
1cum uerò uideatur in illa tanto celerius a deſcendere, quàm b,
quanto eſt ſemidiameter a longior ſemidiametro b, liquet ex hoc,
quod æquali uelo citate deſcendunt, ſed ob uelocitatem motus in
aëre latet diſcrimen anticipationis contactus ſoli a ante b, qui di­
gnoſcitur in aqua, ex quo patet exactam eſſe æqualitatem.
Sed reſi­
liunt ſemel in aqua ambæ, cum pluries in aëre a ſolo, quare etiam in
aqua perturbatur cognitio in parum accuratis, at que ſenſu præditis,
ſicut etiam in caſu, ne altera alteram perueniat, utra que comprehenſa
duobus digitis, altera alteram tangente, & uſque ad centrum in
aquam demiſsis ſimul digitis dilatatis dimittendæ ſunt.
Propoſitio centeſima undecima.
Cur ex medio tela ualidiorem ictum, & naues in ſcalmo à remo,
ac malo recipiant inde ex puppi explorare.
Ariſtoteles uidetur in Mechanicis, & qui eum ſequuti ſunt, ui­

dentur rem nauticam quòd ad remos attinet, referre in longitu­
dinem partis, quæ ſcalmum tanquàm hypomochlium interiacet
& manum: ea enim circa medium nauis cum illa ibi ſit latior ma­
ior eſt.
Sed & qui lembos ducunt, & in puppe magis diſtant à
ſcalmo & in prora, quàm in medio nauis, nec tamen uelocius il­
lam agunt: non quòd ratio illa falſa ſit, ſed quia uelocius ferun­
tur etiam ob aliam cauſam, quàm ſit hæc, & magis uniuerſalem.
Primum igitur ſumamus, quod ſuperiùs demonſtratum eſt ſcili­

cet, quòd ubi pondus aliquod æquale undique tanquam in li­
bra ſuſpenſum fuerit, proportio ponderis partium inæqualium
ad duas partes æquales, eſt confuſa ex proportione longitudi­
nis earundem, & quadrato eiuſdem proportionis.
Sit ergo diui­
ſa a b in c, & fiat c e æqualis c a: proportio igitur ponderis b e ad
pondus e a eſt compoſita ex proportione b e ad e a, & quadrato
119[Figure 119]
eius ſecundum longitudinem.
at poſita agi
na d g in medio a b, proportio ponderis b e
ad pondus ea eſt, ueluti longitudinis b e
ad e a, igitur proportio ponderis b e ad e a,
cum agina eſt extra medium in c, eſt tanto
maior proportione b c ad ea, quantum eſt quadratum illius pro­

portionis, ergo b e pondus maius eſt, cum agina eſt in c, quàm in d.
igitur per communem animi ſententiam addito communi pondere a e,
erit pondus a b minus ſemper cum agina eſt in d, <08> in ullo alio lo­
co a b.
Ergo pondus a b apprehenſum in d mouebitur a b æquali ui

maiore proportione, <08> in ullo alio loco.
Haſtile ergo in medio ap­
prehenſum maiore ui mouebitur, quàm in ulla alia parte.
Et ſi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index