Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Page concordance

< >
< >
page |< < of 291 > >|
1axungia. Et quae rota magna ſit: quoniam cum non rota, ſed axis traha­
tur in æquali tempore & magna, & parua trahitur: utra que uerò una
conuerſione tantam lineam rectam ſuperat, quanta eſt rotæ periphe­
ria.
Quod ſi plures ſint rotæ celerius feruntur, quia axis minus tan­
to rotam premit.
Et ſi rectus ſit axis, & bene rotundus, & foramen ro
tundum, & latius, & è duriſsimo ligno, ut non poſsit in clinari: &
rota ipſa in ambitu æqualis, omnia hæc faciunt ad motus uelo cita
tem, unde Homerus.
Co^{m}.
Propoſ. 40.
Iliad. 23.
ἴχνια τύπτε όδεοσι άρ & κόνιν ἀμφιχυθῡναι.
Id eſt, ueſtigia per cuſsit pedibus, ante que illa puluis pedibus ex­
cuſſus (ueſtigia ſcilicet relinquentibus) ingrederetur.
Principalis
autem cauſa uelo citatis eſt agens, uelut equi.
Sed inter hunc motum
& priorem medius eſt Scitalæ uocatæ, nam ut in primo axis proci­
dit & rotundum à ſuperficie circumagitur, licet axis etiam circum­
ducatur, ut axis, & rota, aut ſphæra duplici motu moueantur, ſci­
licet antrorſum, & circumcirca, in rota currus duo ijdem motus
ſint, axis quo que antrorſum moueatur, ſed non circumagatur: unde
impeditior eſt hic motus: ita in Scytala utrunque utro que motu mo­
uetur, & circumcirca, & antrorſum, at que id commune eſt, cum pri­
mo ita axis mouet rotas, non rotæ axem, quòd ſecundo motui ro­
tarum in curru proprium eſt, ut tantum degenerent à primo motu,
quanto leuius uertuntur, quàm in ſecundo motu.
Trahitur ergo
121[Figure 121]
iugum in ſcitala, uelut in rotis currus,
ſed eſt annexum rotis non in curri­
bus.
Propterea in primo motu trahi­
tur, uel impellitur à ſuperficie: in ſe­
cundo a b axe, ſed non affixo rotis, unde ægrè trahuntur in ſcyta­
la ab axe affixo rotę.
Quare leuius quàm in curru, difficilius quàm
in rota uel ſphæra à ſuperficie extima circumacta.
Quartus modus
eſt, ut dixi, circumuecta rota ab axe, quum non progreditur, ut in
moletrinis, & rotis, quibus ferrum exacuitur.
Eſt enim hic ſimilior
primo, quia contrarius, in primo enim procedit rota, & uertitur à
circumferentia, hic quieſcit rota, & mouetur ab axe.
Proximus huic
eſt, qui fit in ſucculis ob firmitatem axis: nam axis eſt coniunctus
rotæ.
Vltimus eſt trochlearum, qui & difficillimus: ſit enim à cir­
cumferentia, & axis diſiunctus eſt à trochlea: quod ad dit difficulta­
tem.
Sed & trochlea caret colloppibus. Ergo uerum eſt, quod o­
mnia rotunda facilius circumaguntur, ſed uaria ratione: nam plus
mota ſuper aliquo plano, ut in plauſtris & ſcytalis: minus in ſuccu­
lis, & rotis acuentibus ferrum, & molis: nam & ſi rotunditatem iu­
uet ob æqualitatem ad conuerſionem, non tamen in his eſt ad eò

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index