Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 291 > >|
1utilis. Vtilitas ergo prima eſt, cum circumuertitur in plano, uelut
in rotis ſcytalis, & ſphæris.
Secunda quæ minor eſt, cum à ſuperfi­
cie circumuertitur, ut in trochleis.
Tertia cum à coloppis, quæ mi­
nima eſt omnium, ut in ſucculis.
Motus autem cœli non eſt ex tri­
plici primo genere, cum ſit in loco, & non ad locum, neque ut rotæ
molaris: nam ille eſt ex axe: nec ut in trochlea: nam in ea axis quieſ­
cit ipſum autem cœlum circa axem non uertitur, ſed cum axe, ſi ta­
men inſecabilis linea circumagi poteſt dici.
Relinquitur ergo, ut
Cœli motus propior ſit motui ſucculæ, quàm alij motui.
Differt
ab eo in hoc, quod in ſuccula mouetur axis ab orbe: at in cœlo
ut non mouetur ab axe, ita nec axis ab orbe: cun que ſit motus ſim­
pliciſsimus, in alio genere collocandus eſt: quando quidem in illo
nulla pars poſsit dici primo, quod neceſſarium eſt in uno quo que horum.
Propoſitio centeſima quinta decima.
Proportionem motuum impulſionis, & attractionis inter'ſe ab
eadem ui declarare.
Conſtat, quòd attractio cum fune longiore ualidior eſt, quam

cum manibus, quoniam eſt cum motu quodam: motus autem au­
get actionem, ideo attractio ualidior eſt hac de cauſa, ſed & impul­
ſio cum baculo ualidior eſt, quam cum manibus, quoniam licet col
ligere omnes uires in illo baculo, & ipſum applicare loco, unde fa­
cilius impelli poteſt.
Velut ſphæra ex medio latere: nam ibi magis
colliguntur uires, & ad impellendum facilius eſt, quodcunque leui­
us eſt.
Pars autem magis remota à centro grauitatis eſt leuior, his
duabus cauſis, ſphæra ex medio latere facilius ac magis impellitur.
Sed nos ſupponimus nunc applicationem æqualem eſſe, nam ſe­
cus ad impellendum facilius eſt applicare totum corpus, quàm at­
tractionem.
Pectore enim magna ui impellimus, nihil eſt compar,
quo trahere poſsimus.
Sed, ut dixi, ſit baculus applicatus alicui la­
pidi ea parte, qua facilius poteſt impelli & trahi, & quæritur, quæ
maior ſit uis, an attrahendi?
& dico quòd homo, uel conatur trahe­
re toto corpore, & impellere, at que hoc modo magis trahit, quàm
impellet, quoniam corporis pondus melius adhibetur in tractione
quàm impulſu: uel citra corporis pondus, ſed ſola ui membrorum:
& tunc magis impellit, quoniam impulſus fit corpore prono in an­
teriorem
partem, quæ inclinatio, & motus eſt naturalis magis, quàm
in attractione in partem poſteriorem.
Sed ubi nulla ſit diuerſitas
neque horum, neque figurarum æqualis uis æqualem efficit motum:
quia impulſus impellentis comparatione eſt attractio reſpectu al­
terius.
Verùm non eſt eadem uis nec propè par impellendi, at que
attrahendi hominibus, cum attractio fiat per muſculos ad

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index