Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 291 > >|
1reſpectu aëris a c, qui reſiſtit apprehenſa a b in c. Et iam minus fere­
batur quinta parte, ideo longius eiaculabitur triplo ex a, quàm ex
c.
Nec tamen maiore impetu, quia obliquè fertur, & quæ obliquè
feriunt, minore cum impetu feriunt: at que eo magis ſi leuia fuerint: ab
aëre enim circumambiente perturbantur, & in incertum trudun­
tur.
Quæ ergo grauia ſunt ex medio emiſſa, & ad æquidiſtantem
longius feruntur, & maiore cum impetu, quia magis directè: leuia
autem longius ex imo, ſed minore cum impetu, ſi aliqua cauſa à re­
cto, & æquidiſtante declinauerint.
At ſi à ſuprema parte, & iuxta
cuſpidem, neque procul feruntur, neque cum impetu ob cauſas di­
ctas.
Eadem quoque ratio eſt omnium machinarum: ideò ob lon­
gę longius eiaculantur, quoniam proportionem ſeruant ad cana­

lem.
Sed de hoc inferius agetur.
Co^{m}.
Per 86.
Per 89.
Prop. 107.
Propoſitio centeſimatertia decima.
Cur uirga longius mittatur à puero, quàm à uiro inueſtigare.
Co_{m}.
Diligentia, & uſus puerilis efficit, ut uirga feratur ſecundum me­
dium rectianguli: uir autem non conſtanter iacit, & ſecundum re­
ctum, at rectus inceſſus in leuibus, quia ab aëre in obliquum defle­
ctitur uirga ob longitudinem efficit, ut inflectatur infrà celerius, &
deſinat citius motus, ac finiatur.
Tertia cauſa eſt, quòd leuiſsima
non adeò recipiunt impetum ut grauia: nam leuiſsimam & exigu­
am ligni portionem maximo nixu uix excutiemus è manu.
Cauſa
ergo eſt: quoniam uim, oportet, ut habeat, quod contra naturam
mouetur, ut naturaliter moueri poſsit, quæcunque igitur naturaliter
exiguum habent motum, ut pluma, palea, feſtucæ nulla ratione ue­
hementer contra naturam agi poſſunt.
Quædam ergo à pueris lon
gius iaciuntur ob ſolam peritiam, & exercitationem, quædam quo­
niam ad angulum latiorem magis feruntur, quàm ſit rectus, quæ­
dam quoniam leuiſsima ſunt.
Sed ſi leuiora non feruntur ualido
motu uiolento, cur tamen à pueris iacta longius feruntur?
Ratio eſt,
quoniam maior uis deficiente obiecto magis fatigatur, atque ideò
minus mouet.
Propter hæc igitur omnia non ſolùm in pueris, ſed
in machinis, quæ accommodata ſunt, melius impelluntur, a c lon­
gius feruntur, quàm leuiſsima.
nam nec palea ſcorpione iacta tam
procul, quàm ſagitta fertur, cum proportio maior ſit, tamen ad pa­
leam, quàm ad ſagittam.
Inde fit, ut quemadmodum Turca ille lite­
ras ſui Principis, cum timeret ad noſtros propius accedere, lapidi al
ligatas longius emiſit.
Cauſam autem huius docet Ariſtoteles in
Mechanicis dum quærit cur, & grauia & leuia ualde longe proijci
nequeunt: nam grauia nimis, moueri non facilè poſſunt: leuia etiam
ualde ad rem mouere non ualent.
Ob hæc utra que ex his paruo cum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index