Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Page concordance

< >
< >
page |< < of 291 > >|
1
Lemmate 3.
Prop. 159.
Per 11. ter
tij Elem.
Per 31. ter
tij Element.
Per 32. pri­
mi Elem.
Per 4. ſexti
Elem.
Per 10. diff
tertij Elem.
Per præce­
dentem.
SCHOLIVM.
Ratio autem quòd omnis angulus contactus indiuiduus ſit, ſeu
duorum circulorum, ſeu circuli cum recta eſt, quoniam cum fuerint
duæ rationes contrariæ, & una perpetuò minuitur, alia manet ne­
ceſſe eſt, ut tandem, quæ minuitur, ſuperetur ab ea quæ manet: cum
ergo circuli curuitas maneat, & angulus tendat in punctum perpe­
tua diminutione neceſſe eſt, ut curuitas circuli impediat diuiſio­
nem rectè: ſed hoc habet duplicem obicem.
Primum, quia nullus
angulus ex circumferentia & recta poſſet diuidi: hoc autem falſum
eſt manifeſtè, cum ſolus ille qui fit ex contactu lineæ, quæ non di­
uidit circulum, diuidi non poſsit.
Secundò, quod angulus conta­
ctus duorum circulorum ſe exterius tangentium multo minus
poſſet diuidi angulo contactus interioris duorum circulorum,
quod tamen falſum eſt: & hoc animaduertit Campanus noſter, uir
acutus.
Dico ergo quòd in his qui ſe tangunt exterius, non fit diui­
ſio niſi ſemel: & quamuis inclinentur mutuò, tamen in concurſu
non aptantur, ut cum obuiat rectæ aut cauæ parti circuli quia ne­
ceſſe eſt, ut accedat, in alio autem diſcedat: indicio eſt quod circu­
los ſe exterius tangentes, in puncto facilè deſcribes, interius uix fie­
ri poteſt, ſed uidentur coniuncti
194[Figure 194]
per longum interuallum.
Ad aliud
dico, quòd ille angulus ex recta &
peripheria conuexa circuli propter
diſceſſum ſeruat maiorem inclina­
tionem in quocunque puncto, quàm
ſit acceſſus conuexæ partis exterio­
ris circuli.
Propoſitio centeſima ſexageſima
ſecunda.
Proportionem duorum orbium
quorum diametrorum conuexæ par
tis, & concauæ proportiones datæ
ſint, inueſtigare.
Sint duo orbes a b c d & e f g h,

& ſit proportio a d ad b c, data & e
h ad f g, data & rurſus a d ad e h, di­
co orbis proportionem a b c d ad
orbem e f g h eſſe datam.
Quia. n. propor
tio a d ſphærę ad b c eſt ueluti ad di
metientis ad b c dimetientem triplicata, ideò cum nota ſit a d ad b c di

metientium, erit nota etiam a d ſphæræ ad b c ſphęram.
quare orbis ad ad
ſphęram b c. nota eſt etiam proportio b c dimetientis ad a d & ad a d e h &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index