Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Page concordance

< >
< >
page |< < of 291 > >|
1cet, ut 256 ad 243, 13 autem eſt paulo plus decimanona, ergo multo mi­
nus ſemitonio minore.
ſecundum mentem ergo Ptolemæi, poſito tono
inter 135, & 120, & ſemitonio maiore inter 128 & 120 remanebit ſemito­
nium minus fermè inter 19 & 18, id eſt, 133 & 126, quę proportio differt
à 135 & 138. Si quis autem bene animaduertat, ſexquioctuageſima illa
adimitur, ex tono & additur ſemitonio minori, & hæc eſt cauſa quòd
ſemitonium maius Ptolemæi ſit concinnum, quia additur tonis imper
fectis.
Dimidium autem ſemitonij minoris eſt inter 36 & 35, & uocatur
comma: & eſt minus & maius: maius eſt inter 35 & 34, rurſus comma mi­
nus diuiditur in duas dieſes, minorem, quæ eſt inter 72 & 71, & maio­
rem, quę eſt inter 71 & 70, & ideò manet difficultas quomodo intenta
uoce per dieſim fiat melior conſonantia?
nam de remiſsione poſſemus
dicere quòd accipitur loco ſexquioctuageſimæ: ſed in ſexquioctuage­
ſima remittitur de tono ſecundum mentem Ptolemæi, in dieſi intendi­
tur ſemitonium minus, ſicut oſtendit experimentum, ſed forſan conue
niunt quia intentio ſemitonij minoris deducit ſemiditonum ad ſexqui
quintam: eſt enim differentia ſemitonij minoris intenti hoc modo ad
ſemitonium minus, ut 136 ad 135: ſed hoc eſt longè minus ſexquioctua
geſima, unum ſat eſt, hanc eſſe ultimam diuiſionem toni in octo par­
tes, & ut in diatonico toni dominantur, ita in chromatico ſemitonia in
enarmonico dieſes, ſed dieſes fugitando (ut ita dicam) ac aures uelli­
cando, mirum in modum oblectant audientes: uelut toni ſtando, un­
de etiam nomen, ſemitonia medium modum obtinent.
Tertium genus proportionis (omitto modò diuiſionem temporum
binarij, ternarij, quinarij, qui ultimus eſt eorum quos ſenſus recipiat,
nam ſeptenarius propinquior eſt binarij diuiſioni ob octonarium, &
modos illos ſatis notos Doricum, Lydium & Phrigium, ac eiuſmodi)
eſt Ptolemæi: rurſus qui cum uideret deſpectam futuram muſicæ con­
templationem, conatus eſt illius aliquod ſingulare emolumentum
oſtendere, quemadmodum fecit & in libro de Prædictionibus, exiſti­
mans ni illos compoſuiſſet ueluti pręmium oſtendentes tanti laboris
quantus neceſſarius uideretur ad intellectum librorum Magnæ com­
poſitionis, futurum eſſe, ut hi negligerentur, ergo & hoc in muſicæ li­
bris oſtendere molitus eſt, ſcilicet, præclarum eſſe aliquem huius contem­
plationis
finem, quod utinam non feciſſet, ne illud uerè de eo dici poſſet:
—Non omnia poſſumus omnes.
Virum enim hunc ſupra omnem humani ingenij metam fuiſſe non nega­
mus: ſed hanc partem quam hic agit, adeò infeliciter tractat, ut malim
credere totum illum tertium librum fuiſſe ab aliquo alio adiectum.
Etenim
quid turpius ſapienti homini <08> imitari uulgares illos?
ſeptem planetæ,
ſeptem mundi miracula, ſeptem artes liberales: quid enim ſimilitudo nu

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index