Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 291 > >|
1mouebitur in h, quam in d, uelut ſit proportio f g ad a b dupla, ut
ergo æqualiter moueantur, ſi ſit dupla ſexquiquarta in d cum lan­
ce ad e uacuam, erit in h ſexquialtera, & mouebit æquali tempore.
Ergo iuxta hoc fient libræ, quæ examinabunt decimam, & uigeſi­
mam partem grani, quod eſt neceſſarium in pretioſis rebus, & me­
dicamentis potentibus, & longè magis in mechanicis experimen­
tis, & maximè quæ ad demonſtrationem pertinent magnitudinis
ſuperficierum, & conſtat res in tribus, in longitudine, f g iungi, in le
uitate materiæ illius, & lancium, nam tanto maior redditur propor
tio ponderis exigui, & in firmitate iugi ac rectitudine.
ideò debet
fieri ex chalybe purgato, durato ac tenuiſsimo, natura que leui, & ut c
ſit in medio, & mobilis f g.
Conſiderandum eſt demum an f l & g m ſint grauiores f h, &
g k.
Vt enim grauiores extiterint minus facilè mouentur. Viden­
tur autem mihi, qui de his conſcripſerunt perperam contempſiſſe
hoc, conſtat enim, quòd dum l deſcendit, remouetur a b n c tru­
tina, & m, quæ aſcendit contra appropinquat.
Videtur autem hoc
bifariam contra naturam: nam ut diximus pondus applicat ſe ad
rectam n c, quia uerſus centrum, & etiam quia facit angulum ob­
tuſum, cum deberet, ut ab initio ſaltem conſtituere cum iugo re­
ctum.
Et de m nihil mirum eſt, cum acutum, ut ſe ad lineam, quæ ad
centrum retrahat.
Huiuſmodi præterijſſe Ariſtotelem, demiror,
quæ nimis fuerunt in conſpicuo, ut dubitem ne non ſuus ſit ille li­
ber, qui eius penè nihil ſapiat præter obſcuritatem.
Tentan­
dum eſt igitur horum cauſas aſsignare.
nam quæ huiuſmodi po­
teſt eſſe doctrina niſi perfecta fuerit, in omnibus etenim neceſſe eſt
aut omnia ſcire, aut ignorare.
In hoc igitur dico, quod h f, ſeu l f,
ſemper æquidiſtant n c trutinæ, ergo cum angulus f c n in clina­
to iugo fiat obtuſus deſcendente pondere, & n c g aſcendente pon­
dere fiat acutus, ergo angulus l f c tantundem fiet obtuſior, & m g c
acutior, quanto anguli ad c tales ſunt.
Et cauſa eſt quia n c ratio­
ne ponderis eſt directa ad centrum, ergo oportet, ut pondera l, uel
h, & m, uel k, ſi debent tendere ad centrum, ut f l, & g m æquidi­
ſtent n c, niſi quantum eſt pro diſtantia f, à puncto c, & g a b eodem,
quæ comparata ad centrum terrę, ſeu mundi, eſt inſenſibilis omnino.
Circa hæc notandum iſtud mirabile ſcilicet, quod ratio motus, quan­
tumuis exigua ſufficit ad motus modum, licet uelo citas pendeat ex gra
uitate, & alijs.
Et quae graue, quod expers eſt ſenſus, debeat ſequi ratio
nem Geometricam uix ſapientibus cognitam, cauſa tamen una eſt, &
perſpicua: nam omne graue eſt in linea à centro mundi: ſi aut medium
grauis ſit extra lineam, uertitur ad illam, quę eſt in eo, nam centrum ſem

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index