Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 291 > >|
1nem ſuam naturaliter ſe retrahentibus impulſui nullum inſtrumen
tum à natura delegatum inuenio, nam ad extenſionem muſculi ſa­
nè ex aduerſo ſunt fabricati: cum ergo duo ſint tantum motus mu­
ſculorum tenſio, dum retrahuntur ad principium ſuum, & remiſsio,
dum membrum quieſcit in naturali nullus erit locus impulſioni,
niſi ex conſequentia non per ſe, quamobrem multo infirmiorem il­
lum attractione in brachijs eſſe, neceſſe eſt.
Co^{m}.
Propoſitio centeſima ſexta decima.
Cur machinæ ablongæ igneæ longius emittant ſphæram ex­
plorare.
Co^{m}.
Quoniam ratio ſuperius adducta, neque in his, neque in hypophy­

ſis (uocant cerbatanas) non poteſt ſatisfacere, cum tamen idem ſe­
quatur in his, ut in illis uidetur, quaſi uis eſſe in ſphærula ſic emiſ­
ſa, & non in aëre, quemadmodum dicebamus, coniuncto eſſe.
Ex
quo neceſſe eſſet, ut quod longius ferretur, etiam ualidiores ictus
122[Figure 122]
inferret, hoc autem
non ita ſe habet, ſed
ictus magnitudo
ex robore machi­
narum tam ignea­
rum, quam ſcorpio
num pendet, nam
ſit a ſcorpio ma­
gnus, ſed tenuis, ex
hòc palam eſt lon­
gius mittere ſagit­
tam, quòd à parua,
& breui, quantun­
uis craſſa non lon­
ge mittitur: at uerò
quod b craſſus & paruus maiore cum impetu mittat oſtenditur
nam ea pondera ſagittæ mouet, quæ non poteſt mouere a, igitur b
ualidiore robore mouet, quam a.
Præterea illud oſtendit iugum fu­
nis arcus craſsiora duriora, quæ maioribus uiribus indigent, quam
a, qui à puero tendi poterit.
Non eſt ergo eadem ratio mittendi
longius, & ualidiore cum robore.
Eadem ergo cum ratio ſit in
machinis igneis, craſsiores enim, & latiores ac breuiores magis
concutiunt, quam longiores tenuiores minoris ſphæræ capaces:
non ſolum ob magnitudinem ſphæræ magis illæ concutiunt, ſed,
ut dixi, ob maiorem impetus uim: cauſa ergo eſt manifeſta in his,
ſed non cauſa, qua longius ferantur in longiore canali.
Sed

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index