Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 291 > >|
1tur una, eadem que eſſe ratio in utriſque. Conſtituatur can alis a b
lońgior, & c d breuior, ut ſit ſexquialter a b ad c d, & ſit rurſus
123[Figure 123]
ſphærulæ locus e in longiore,
ſexquialter in diſtantia a b, qua
lis eſt in f a d, & erit per dicta
ab Euclide in quinto, ac ſexqui
altera c f.
Poſſemus igitur di­
cere, quod uelut ab hypomo­
chlio longiore ſpatio circuma­
gitur pondus: ita & a b c, & f.
Sed rurſus incidimus in id, ut
maiore impetu feratur e quàm f.
Ideo ſi concedatur maiore ferri ex
e, quam ex f non ſequitur, ut celerius, aut maiore impetu.
Percutit
puer pugno quanta ui poteſt ac celerrimè, uir robuſtus lentè, & mi­
nore impetu, ſed tamen ictus longè maior eſt.
Eſt enim ictus robur
non à uelo citate ſolum, ſed maiore ex ponderis grauitate, quæ ſola
premit, urget, & frangit etiam ſine motu.
Solum ergo id reſtat du­
bium, cur ſi grauius eſt, moueatur eodem fermé impetu: nam quo
maiore impetu fertur, eo longius fertur, non tamen magis ferit, con
cutit, aut quaſſat, ſed grauitas ad hoc plus facit impetu.
Palea maxi­
mo impetu demiſſa non ferit, non ledit, & celerius deſcendit, fer­
rum ſola grauitate actum, imò etiam temperato ictu lædit graui­
ter, quaſſat, & frangit: itaque f maiore indiget quantitate pyrij pulue­
ris, quàm e: ſiquidem tertia parte ponderis ſuæ ſphæræ: at maius
eſt pondus f quam e, ergo maius pondus pulueris f quàm e, ergo
maior uehementia ictus, ſiquidem ea ſequitur, robur cauſæ mouen
tis ſimpliciter: ut concludamus longitudinem ictus ſequi propor­
tionem motoris ad motum, ſed uehementia robur motoris: nam ſi
ex portione mouet æquale pondus maiore cum impetu mouet,
quoniam maior eſt proportio: ſi minore igitur pondus maius eſt,
&, ut dixi plus facit magnitudo ponderis cum leui ictu, quàm ma­
gnitudo ictus cum leui pondere.
Quæ ergo feruntur per longio­
res canales maiore impetu feruntur, & ſocietatem habent aëris moti
per longius ſpatium, ut tardius remittatur, quia longiore tempore uis
motus confirmata eſt, & proportio eius, quòd mouet, maior eſt ad id,
quod mouetur, quia minus extenditur, at uerò f motum minore propor­
tione ictum facit maiorem, quia, ut dixi, tanto grauius, eſt quod ferit.
Quod
autem minus extendatur machina a b quam c d, nunc oſtendere oportet.
Prop. 103.
Propoſitio centeſima decima ſeptima.
In cuniculis maior eſt uis pulueris copioſioris ampliore in ſpa­
tio, quàm paucioris in minore iuxta proportionem eandem.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index