Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...
page |< < of 291 > >|
1cilius ſit in anteriore parte propinquius comprehenſum calci, & ſi
craſsius, uel grauius propius cuſpidi.
Semper igitur ob hanc cau­
ſam mota ex medio grauitatis, ſeu uelo, ſeu ramo, ſeu manu uelo­
cius mouentur, quàm ex alijs partibus.
In remo etiam poteſt acce­
dere illud commodum, cuius meminit Ariſtoteles.
Propter hoc igi
tur, qui malum in naui collo carunt tantùm unum, in medio fermè
eum collocarunt, ut antiqui: & qui duos aut tres, maiorem craſsio­

rem ſcilicet, & altiorem in medio conſtituerunt.
Co^{m}.
Propoſ. 86.
Per 10.
quinti Elem.
Per 8. quin­
ti Elem.
Propoſ. 82.
Propoſitio centeſimaduodecima.
Cur ex imo leuia longius ferantur declarare.
Iam uerò conſideremus, quòd propoſitum eſt, non ſolum in com­

paratione ad medium, ſed extremorum inuicem, miſſa enim ab imo
uelo cius feruntur, quàm à medio non ſolum manu, ſed ſcorpioni­
bus, & arcubus.
Videmus & hoc obſeruare pueros uirgam lon­
gius iacentes non ex medio, ſed imo apprehenſam, quoniam pars
ipſa anterior, & quæ manu apprehenſa eſt, uehementi impetu emit­
titur: & ut recipit impetum magis æqualem, longius fertur, nam
quod emittitur proportionem habet ad ſpatium.
Cum ergo appre
henſa in medio uirga ſolum medietate anteriore impetum recipiat
per ſe, ob id minus fertur: at impetus ſequitur proportionem, ut ui­
ſum eſt, quæ eſt circa medium ob leuitatem ponderis.
In leuibus
ergo maius ſpatium ſuperabunt emiſſa ex imo, quoniam propor­
tio ſpatij eadem eſt ad duplum, & ad dimidium.
igitur ex imo fer­
me duplum etiam ſpatij ſuperabit: non tamen omnino quia maio­
rem, ut dixi proportionem habet ad id, quod ex medio comprehen
ſum eſt.
At in leuibus non eſt neceſſarium, ut ex medio apprehen­
dantur, quoniam etiam cum incremento illo ponderis iam leuia
ſunt: plus ergo facit longitudo eius, quod eiaculatur, quàm impe­
120[Figure 120]
tus, cuius demonſtratio eſt hæc.
Sit uirga
a b apprehenſa in medio ponderis unciæ
mediæ, & in a d, ut ſit d a palmus, & uigeſi­
ma pars totius a b, erit ergo reſiduum ad duplum, a d nonuplum,

& a b tota unciarum quin que cum dimidia, ſi igitur grauetur, quia in
ſitu recto eſt mediæ unciæ, in æquidiſtanti terræ, quin que unciarum
cum dimidio, erit in ſitu dimidij recti unciarum trium.
Eſt igitur
proportio ſexcupla, ſi apprehendatur in medio, & ad æquidiſtan­
tem, ad apprehenſam in imo, & ad angulum medium: at emiſſa ex

a d habet totum aërem a b circumdantem impulſum ex c b ſolum
dimidium reliqua pars ui trahitur, ergo proportio ſpatij a b, erit
ſexdecupla fermè ſpatio b c, quoniam eſt triplicata corporis ad cor
pus eius, quæ eſt longitudinis ad longitudinem, & quadruplicata

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index