Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 291 > >|
1nantiarum percipit perfectam diapaſon. Videamus ergo an aliquid ſit
ſimile in animæ facultatibus, nec dubium eſt quin ex ſenſibus.
exterioribus
atque interioribus fiat intelligentia.
Et ſenſus quidem exteriores ſexquiter
tia conſtant: eſt enim illorum imperfecta cognitio: maior longè memorię
unius & rationis reliquarumque facultatum, ex quibus intelligentia oritur.
Iam uerò habemus exactam ſimilitudinem facultatum animę humanę, quae
cognoſcit.
Nunc ulterius procedamus et uideamus, an ſit aliqua etiam con
iunctio inter illas, nam ſimilitudo etſi ſit una originis cauſa, non tamen
ſola digna eſt ut à Philoſopho numeretur inter cauſas ordinis & natura­
lis uinculi.
Non eſt ut tetrachordorum genera ad partes animę comparen­
tur
, cum ſint uoluntaria diuiſione, non natura conſtituta.
Sed ſi quis hoc
uelit, magis ad rationem proprietatis reſpiciat, ſuauitas in chromatico,
ſubtilitas in Enarmonico, ſtabilitas in diatonico: Vt Enarmonicum ad
mentem uerè referri poſsit, chromaticum ad ſenſus: diatonicum ad uitam na
turalemque facultatem.
Sed, ut dixi, iam propius accedamus, concitatior ſo
nus, ut Doricus ad alacritatem pertinet, ad pugnam, ad uim animę ira­
ſcibilis: Phrygius ad uoluptatem, Lydius ad intelligentiam remiſsione
corporeorum affectuum.
Sed non quęrere decet aut laborare, ut malè in­
uenta aut diſtributa aptemus ordini naturę, ſed ut res rebus.
Diximus
quatuor eſſe differentias nobiliorum affectuum animi, ſcilicet, timoris, ſpei,
iracundię ſeu ſęuitię & commiſerationis, lętitię, triſtitię, impetus ac remiſ­
ſionis.
Et uidetur muſica nec hoc ęqualiter monere, ſed primum uideamus
an hi ſoli affectus ſint maximi, quippe deeſſe uidentur amor atque odium.
Et mihi dubium non eſt quin hi potentiſsimi ſint omnium præter metum.
Sed metus cum cauſa, affectus propriè non eſt, ſed potius ſcientia quædam.
Proprium enim perturbationum eſt excedere rationem: at metus mor
tis, proprię aut de filio, non eſt à ratione alienús, nec excedit metas, modò
inanis non ſit aut falſus, ob hoc metum excludemus ab hoc negocio:
tum maximè ob id quod nulla muſica eſt quæ metum excitet cùm ea, non
opus ſit in eo, qui ſit cum ratione coniunctus.
Indicio eſt quae potius illum
excudit abrupta muſica, ſicut & omnia alia quæ perturbant rationem,
ueluti ſolanum & madrangora atque cicuta.
Amorem igitur & odium non
excitat muſica, quia amor & odium alicuius ſunt amor & odium, muſi
ca aunt generales ſolum mouet animi affectus.
Et commiſeratio, licet ſit
Didonis aut Phillidis, tamen eſt generaliter miſerentis.
Quęramus er­
go rurſus qui ſint affectus generales animi.
Et ſanè uidentur eſſe lætitia
atque triſtitia: impetus & remiſsio: ſęuitia ac miſericordia & audacia.
Sunt
tria ferme coniuncta ſimul impetus & ſæuitia atque audacia, quoniam cum mo
tu perturbato animi ſunt eiecta ratione.
Ob id ununquodque horum ab ira­
cundia deriuatur.
Quapropter & ita rationem expellit aut ſuppeditat. at ra
tio perturbatur, aut ab immodicis ſonis, aut in comptis et magnas mutatio

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index