Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Page concordance

< >
< >
page |< < of 291 > >|
1grauis ſit tota, fertur ad circulum d e, ut deſcendat. Sed & quia de­
ſcendit per d e f g, & magis ex centro e, ideo omnes partes circumui
cinæ trahuntur ad d e, & ad e centrum ſuperficiei uorticis, tanquàm
ad centrum, ut deſcendant, atque id primum.
Cunque lignum deſcendat
partim propria grauitate, partim attractum, ſi fuerit leue corpus, ut plu­
ma, quod natura ſua non deſcendat, neceſſe eſt ut deſcendat ſola ui at­
tractionis, quę non eſt tanta in toto d e quanta in e, igitur oportet ut pri­
us perueniat ad c quàm deſcendat, quia contra naturam propriam de­
ſcendit ui attractum.
Cum uerò pars quæ in directo c eſt, uelociſsimè
deſcendat, conantur omnes partes aquę, quę circa ſunt deſcendere,
et cum non poſsint ſimul peruenire, mouentur ad illud linea, dico quia
habent initium in e, circulus autem nullum habet initium, igitur uiden­
tur moueri circulariter.
Sed cum in circulo partes à centro moueantur,
uelocius mouebuntur, uelocius in elica a b quàm l m, & l m quàm
n o.
Et ob has duas cauſas mouebuntur uelocius partes quæ ſunt
circa c, quàm diſtantes ab eodem, tum quia in medio, tum quia tardius
mouentur motu elice.
Declaratum eſt. n. ſuperius quod unus motus in
eodem mobili alium impedit & retardat.
Cum ergo h k ſit in ſpatio a b
l m & aqua rapiatur motu, dico ad d e mouebit ad d e, & motu dico
qui uidetur circularis, nam mouetur motu eius à quo ſuſtinetur.
Mo­
uetur etiam ad d e, quoniam pars illa eſt humilior, nam ſemper de­
ſcendit, omne aut quod mouetur partim eſt in termino, à quo, par­
tim ad quem, ideo partim iam aqua illa cum deſcendat humilior eſt
locus, igitur nauis ad illum locum feretur.
Tertio, quia latus k impelli
tur, in maiore circulo, ideo maiore impetu
221[Figure 221]
quàm h, quare deſcendet & circulo mouebi­
tur, nam ſi h quieſceret palam eſt, q̊d nauis circu
lariter moueretur, ſed h fungitur uice quieſcen­
tis
, quia tardius mouetur quam k, igitur k moue­
bitur ad d e & motu circulari aut participe
eius.
Quarta cauſa eſt, quoniam h cupit de­
ſcendere
, ut graue.
ergo ferri, ubi minus impe
diatur à motu uiolento, at minus impeditur in
circulo, de qua a b, qua a b cum maioris ſit ambitus a qua in co ulterius
fertur quam in d e, ob hæc oina & in mari & fluminibus ac lacubus cum na
ues fuerint in ambitu uorticis iam rapiuntur ad illum, & circulari motu:
isque motus eſt indicium ſubmerſionis, quoniam indicat aquam, ibi propè
deſcendere rectà uerſus centrum, & ob id prudentes nautę magna ui uen
toru & remorum ſępe ſeruant ſe, pręoccupantes motum elicum recto motu.
Cur aut aqua quae eſt in a, non potius feratur per obliquam lineam ad d
uel g, <08> ad e uel c inde ex illis ad d uel g, præſertim cum adſit breuior

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index