Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 291 > >|
1
Dixi quod in hipomochlio parua uarietas fit in motu: igitur à

leui cauſa magnum nauigium impellitur aut uariatur.
Cum enim a
transfertur ad b, fit minima uarietas in e, igitur a parua poterit tranſ­
241[Figure 241]
ferri, tum uero quod debuit transferri ad c, transfertur ad
d, nam motus ipſe ab alia cauſa fit, uelut uento aut remis,
ita non eſt difficultas niſi propter motum aquæ, ſcilicet
ut tabula ſcindat illam.
Ad hoc autem contulit illud
quod intra nauim prominet ut uectis rationem habeat,
& ob id facilius uerti.
Co^{m}.
Similiter uarietas in puppi exigua eſt cauſa magnæ
uarietatis in prora, quod autem poteſt fieri paucioribus
& faciliori modo id debet fieri, hac igitur cauſa in pup­
pi temonem conſtituere oportet ſeu guberna culum.
Cum autem impellatur à mari, neceſſe eſt, ut à latere excipiat
aquam ita ut tantum pendeat in unam partem, quantum nauis in
aduerſam, nam ſi nauis non penderet, gubernaculum rectè dirige­
242[Figure 242]
retur.
Vt ergo ex duobus obliquis unum rectum conſtitui
tur, ita ex naui & gubernaculo, nam ſint a b & c b & im­
pellatur ad d, impelletur per mediam lineam b e & non
per a b neque c b, igitur oportet temonem pendere ex ad
uerſo inclinationis nauis.
Eſt etiam alia ratio, quoniam
nauis ſecurior redditur, nam quemadmodum quod in
medio eſt, facilius impellitur tranſuerſim, quàm quod pendet in
contrarium, ita & in gubernaculo.
Eſt & id ob neceſsitatem, quoni­
am motus aquæ plerumque eſt in partem, uelut & uentus ad la­
tus eius ſitus, ſecundum quem moueri debet nauis.
Sicut igitur &
uela & malus inclinantur, ut motum directum efficiant, quia aliò
dirigitur nauis quam qui mouet uentus, ita de temone compara­
tione aquæ.
Propoſitio ducenteſima prima.
Si duæ lineæ non ſecantes circuli peripheriam in unum punctum, ex
ea coëant, exterius neceſſe eſt illas peripheria contenta eſſe maiores.
LEMMA PRIMVM.
Si fuerit proportio primi ad ſecundum maior quàm tertij ad
quartum, erit primi ad tertium maior quàm ſecundi ad quartum.
Co^{m}.
Quamuis hoc demonſtretur à Campano, quia

tamen facile eſt hic adijcietur.
Sit igitur maior a
ad b quam c ad d, dico maiorem eſſe a ad c quam
243[Figure 243]

b ad d, quia enim maior eſt a ad b quam c ad d fiat e ad b ut c ad e

eritque e minuſ quam a, e igitur ad c ut b ad d ſed maior a ad c quam
e ad e igitur maior a ad c quam b ad d.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index