Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
131
131
132
132
133
133
134
134
135
135
136
136
137
137
138
138
139
139
140
140
< >
page |< < of 291 > >|
1ſumptionem. Propterea nil mirum eſt ſi Nexo de his ſubtiliter di­
ſputauit, mirum fuit quod in tanta animi perturbatione niſi ad
amentia, ut illi putant, referatur.
Sed quid iam amplius uagor, extat

compendioſa ratio conſtructionis illius apud eundem Vitruuium
ubi Philander ex Atheneo ſonus hydradis ſuauis admodum atque

iucundus auditu eſt: ita ut omnes concinnitate capti conuerterent,
fuitque Alexendrinę urbis inuentum authore Cteſibio tonſore, eſt
autem magnæ Clepſydræ inſtrumentum non abſimile, ſunt enim
fiſtulæ in aquam contortæ, quæ, cùm aqua à iuuene quopiam per­
cutitur, axinis per organum tranſeuntibus inflantur, periucundum­
qúe
ſonum emittunt.
Eſt autem aræ rotundæ hoc inſtrumentum
perſimile inuentumque Ptolemæi ſecundi Euergitę temporibus, de
quo eundem Cteſibium ſcripſiſſe ferunt.
Fiebant autem ex ære &
baſis e ligno cum regulis dextra ac ſiniſtra ſcalari regula compactis,
aqua autem in ęrea arca continebatur.
Facilè autem eſt per hæc reli
qua inuenire: nam epiſtomijs includebatur aër atque reſerabatur, &
modus erat per uectes: non tamen octo fiſtularum & exin de uocum
numerum inſtrumentum id ſuperabat organa noſtra ut locupleti­
ora ita aſperiora.
Liquet ergo ſi fabrilis omnis ars ad Architectum
pertinet, illum etiam hac ratione oportere eſſe peritum muſicæ.
Cap. 15. ad
18. & in
cap. 13.
Cap. 5.
Lib, 10. cd,
16.
Lib. 4. cap.
24.
Lib. 5. ca. 5.
“De Vaſis uerò æneis theatri quod melius eſt quàm ut eundem
authorem conſulamus, dicentem uaſa ęrea pro ratione magnitudi­
nis theatri ita fabricentur, ut cum tanguntur, ſonitum facere poſsint
inter ſe diateſſaron diapente, ex ordine addit diapaſon, poſtea inter
ſedes theatri conſtitutis cellis ratione muſica ibi collocentur: ita uti
nullum parietem tangant circaque habeant locum uacuum et à ſummo
capite ſpatium, ponantque inuerſa & habeant in parte quę ſpectat ad
ſcenam ſuppoſitos cuneos ne minus alios ſemipede, contraque eas
cellas relinquantur aperturę inferiorum graduum cubilibus lon­
gę pedes duos altæ ſemipedem.
Et ſi non erit ampla magnitudine
theatrum, media altitudinis tranſuerſaregio deſignetur, & in ea tre
decim cellæ duodecim æqualibus. interuallis diſtantes confornicentur
uti ea echea quæ ſupra ſcripta ſunt, ad neten hyperboleon ſonan­
tia in cellis quæ ſuntin cornibus extremis utraque parte prima col­
locentur, ſecunda ab extremis diateſſaron ad netem diezeugmenon,
tertia diateſſaron ad neten parameſon, quarta ad neten ſynemme­
non, quinta diateſſaron ad meſen, ſexta diateſſaron ad hypaten me­
ſen in medio unum diateſſaron ad hypaten hypaton.
Quæ sequun­
tur & ad intelligentiam prædictorum melius ex Gulielmo Philan­
dro emendata ſic tranſcribemus: Eas regiones in tredecim cellas
diuidit æqualibus interuallis: id eſt, cellas paribus uiciſsim

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index