Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...
page |< < of 291 > >|
1per demonſtrata b a cognita in comparatione a d e a, e a autem per
octauum contemptum eſt dimetiens circuli, ergo a b ſinus notus,
& arcus f a, quod eſt primum cognitum.
Et hic quidem circulus
uerticalis dicitur, quia per illum tranſit, aliter non eſſet ad perpen­
diculum horizonti.
Co_{m}.
Præced. Pro
poſ.
Prop. 113.
Cor^{m}. 1.
Ex hoc ſequitur, quod altitudines ſolis æquales omnes in uno
ſunt circulo horizonti parallelo.
Et ſi ſol fuerit in uno circulo ho­
rizonti parallelo, altitudines ſolis, & umbræ magnitudines æqua­
les erunt.
Cor^{m}. 2.
Sol niſi bis in una die poteſt eſſe in circulo horizonti parallelo,
ſemel ante meridiem, & ſemel poſt, tantundem ab eodem diſtans.
Cor^{m}. 3.
Cum ergo ita ſit, neceſſe eſt umbras æquales, & circulum hori­
zonti parallelum fieri ſub in æqualibus horis in diuerſis ſemper die­
bus, præterquam cum in punctis fuerit æqualis ab ęquinoctiali, &
in eandem partem declinationis, & hoc bis contingit ſolum in anno
pro quolibet circulo parallelo, ſicut in eodem die etiam bis tantum,
ut dictum eſt.
Co^{m}.
Nam exempli gratia, cum ſol eſt in initio Capricorni, & in Cœli
medio, minima eſt umbra eius diei, & totius anni.
Cum ergo fuerit
ante meridiem, uel poſt, erit umbra maior ex ſuppoſito ſecudo um­
bra meridiei: at ei æqualis poterit eſſe umbra meridiei alterius diei
ex primo ſuppoſito, ergo umbræ æquales diuerſorum dierum fi­
unt ſub diuerſo ſitu ſolis, quo ad circulum meridiei, quod erat de­
monſtrandum.
Cor^{m}. 4.
Ex hoc ſequitur, quod horarum determinatio fit ſecundum line­
am in æqualem obliquam, quæ toti anno ſeruiat, ut æqualium um­
brarum determinatio hararum & partium eius numerum.
Cor^{m}. 5.
Ex quo colligitur modus faciendi gnomonem, ſeu per umbras
rectas, ſeu per uerſas, qui docebit toto anno non ſolum horas, ſed mo
menta pulſuum, de quibus dictum eſt quod MMMDC horam perficiunt.
Propoſitio centeſima uigeſima quarta.
Proportionem umbræ uerſæ eſſe ad gnomonem, uelut gnomo­
nis ad umbram uerſam.
Co^{m}.
Vmbra uerſa dicitur, quoties gnomo in pariete ad perpendicu­
lum figitur, ſic ut gnomo æquidiſtet circulo horizontis.
Sit ergo
paries c k ad perpendiculum f g, & h k a d gnomo ad perpendicu­
lum parietis & ſol, ut prius in a, & ſit primo k h tantæ longitudinis

ut umbræ locus ſit punctus d, ut ſit radius a h d e, eritque angulus d u­
trin que æqualis, & propterea triangulus k h d ſimilis d c e.
Sit modo

gnomo maior m l ipſo h k & c l maior c k ſeu æqualis, & quam an­
guli k & l recti ſunt, & anguli l m n, & k h d æqualis, quia a n, & a c

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index