Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 291 > >|
1Et principalis eſt meridianus, ideò ab illo Aſtrologi horas utrinque
ante, & poſt numerant.
Ideò clarum eſt, quòd horæ à meridie com­
putatæ ſunt communes, habitantibus ſub quauis altitudine poli, &
ubiuis ſit, ſol modò regiones æqualiter diſtent à fortunatis, ſeu ſint
in eadem longitudine.
Propoſitio centeſima uigeſima ſeptima.
Data Poli altitudine ortus amplitudinem demonſtrare.
Co^{m}.
Sit horizon a d b æquinoctij circulus
134[Figure 134]
a k f eclyptica c g, & punctus ortus in ea g.
& c initium arietis, & g b amplitudo ortiua
& c e, c f quartæ circulorum, ut ſit e f maxi­
ma ſolis declinatio, & polus mundi borea­
lis l, quia igitur l d nota eſt ex ſuppoſito, &
l k quadrans erit k h reſiduum ad dimidium
circuli notum.
Quia uerò æquinoctium, &
Meridianus ſecant ſe ad angulos rectos, &
b a æquidiſtat ab utro que polo, erit b polus
h d, quare b k, quarta circuli, & angulus k
rectus.
Igitur ſumus in diſpoſitione tabula­
rum primi mobilis, ergo etiam oppoſitus
triangulus, qui ei eſt æqualis, & ęquiangu­
lus in eadem diſpoſitione b m d, quare cum
data ſit g n declinatio puncti g dati, datus erit, & arcus g b quæſitus.
Propoſitio centeſima uigeſima octaua.
Nota amplitudine ortus cuiuſque puncti arcum ſemidiurnum inuenire.
Co^{m}.
Sit in eadem figura nota g b, uolo illius arcum ſemidiurnum. Cum
ergo g n ſit declinatio, erit pars arcus Meridiani horarij per polos
tranſeuntis, compleatur ergo l g n o, & quia g n nota eſt, quia de­
clinatio puncti dati, & g b nota ex ſuppoſito, & f angulus rectus,
quia e f eſt portio meridiani, erit b n nota differentia aſcenſionis a
quarta circuli k b, igitur tota k n arcus ſemidiurnus.
Quoniam g p paral
lelus ſimilis eſt k n, & in eo reuoluitur Sol: ergo quando enim perue­
niet ad p.
Poſſumus etiam ſine inuentione arcus ortus amplitudi­
nis per triangulum k m d ex notitia g n cognoſcere eandem n b.
Cor^{m}.
Ex his duabus ſequitur conuerſa ſcilicet, quae data magnitudine diei
cuiuſcunque in quauis regione nota erit poli altitudo eiuſdem regionis.
Propoſitio centeſima uigeſima nona.
Data altitudine ſolis in quacunque regione quacunque die diſtan­
tiam ſolis à Meridiano cognoſcere.
Co^{m}.
Sit Horizon a b c d æquinoctij circulus b e d. Meridianus a e c
Polus mundi Borealis f uertex, g, punctus in eclyptica h ducatur ex

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index