Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...
page |< < of 291 > >|
1lior, ut ita dicam, quarta parte: at Saturnus, ut dictum eſt, mouet or­
bem 30019066, ſed lentiùs quinta parte, detrahe illam fiet robur Sa
turni in comparatione ad Lunam 24015253.
Eſt tamen Luna multo agilior ob propinquitatem, & ob uarie­
tatem luminis, & magnitudinem ſuperficiei.
Et etiam quod maius
eſt ob id quod defert ad nos uires omnium ſyderum, nihilominus
quo ad uires uix eſt comparatio.
SCHOLIVM.
46
Multum autem differt hæc propoſitio à ſuperiore, nam in illa
quæſiuimus uim uitarum ex proportione ad ſua corpora, quæ
quodammodo eſt quodammodo, non hic autem exponimus uim
uitarum ex earum operatione.
Propterea ſubijciemus breuiter alti­
tudinem proportiones in minore longitudine & maiori
Luna in minore altitudine 51 in maiore 64 Mercurij in minore 64 in maiore 167 Veneris in minore 167 in maiore 1120 Solis in minore 1120 in maiore 1220 Martis in minore 1220 in maiore 8876 Iouis in minore 8876 in maiore 14405 Saturni in minore 14405 in maiore 20110
Stellarum fixarum propior 20110 longior non habetur. Et hæ
menſuræ ſunt in comparatione ad ſemidiametrum terræ.
Et iuxta
id quod potuit ſecundum rationem haberi: nam demonſtratio ſola
eſt de altitudinibus Solis & Lunæ, & eorum magnitudinibus à

Ptolemæo in magna compoſitione.
Lib. 5. cap.
14. 15. &
16.
Propoſitio centeſima ſexageſima quarta.
Syderum proportionem in magnitudine oſtendere.
Luna ad terram comparata 1/39 Mercurij corpus 1/22000 Veneris 1/29 Solis corpus 166 Martis 15/8 Iouis 95 Saturni 91
Stellarum autem fixarum inſignium unaquæque etiam minima, ſi

credendum eſt Alphragano, eſt centies maior tota terra, unde ca­
nem neceſſe eſt centies mille maiorem eſſe, eſt enim in eadem altitu
dine, & dimetiens decuplus dimetienti ſtellarum ſecundæ magni­
tudinis, quas ille inſignes uocat: aliter Saturnus non tantus eſſe
poſſet, cum ſit minimus aſpectu.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index