Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...
page |< < of 291 > >|
1propinquant pari ratione, ut ex tabella prima deprehendere licet,
quòd ſi cum hoc ſobolis felicitas accedat, non obſcurum eſt huiuſ­
modi poſſe dici ultimam hominis felicitatem apud eos, qui huma­
nas res aliquid eſſe putant.
Accidunt autem hæc ſponte in ſeculo­
rum renouationibus, cum humanum genus conſumitur, ſeu qui ſu
perſunt ob robur, ſeu ex terra geniti, ut dubitat Ariſtoteles.
Haſen
credit, tum ob aëris puritatem, & maximè quòd alterutro modo
ex calidis regionibus & ſublimibus locis homines reparari neceſ­
ſe ſit, tamen etiam ob uictus ſimplicitatem, cum in altera ſuperſint
ſoli piſces, in altera ne hi quidem, ut in Arcanis demonſtratum eſt.
Atque etiam ob curarum abſentiam: ſiquidem homines illi gau­
dent, reges ex agricolis haud dubiè terrarum facti, ac quaſi ſecu­
ri moleſtiarum ad hanc ætatem perueniunt longa ſpatia tempo­
ris, & propagandæ ſobolis habentes, ut feliciſsimè uiuant, reſtituti
ex optimis quibuſcunque aureæ illi ætati, non ſolum ob uitæ ſyn­
ceritatem atque ſplendorem, ſed etiam longitudinem ſic appella­
tæ.
Quæ finem habuit dum ſatis (uti cœperunt) à Saturno in uſum
traductis: unde etiam falcis inſigne accepit.
Eadem tamen ætate
pauciſsimi ex infinitis diutius quam noſtra uiuere cœperunt, cæte­
ri omnes minus quam nunc, quòd neque ueſtitus corporum ab in­
undatione parta, neque aëris puritas à ſqualoribus maneret, & edu
lia multo pauciora eſſent hominibus & incondita.
Gen. ca. 25.
Cap. 35.
Cap. 47.
Propoſitio centeſima octuageſima quarta.
Quæcunque grauia in uorticibus aquarum merguntur, in me­
dio uorticis primum uerſa mergantur.
Hanc proponit Ariſtoteles, ſed non quantum neceſſarium eſt

explicauit, unius enim quæſiti, id eſt, primi multiplicem rationem
reddit.
Sed neque illam perfectè, quod amborum cauſa una ſit, ac
coniuncta, ſic ergo uortex, cuius extremus
circulus a b centrum in aquæ ſuperficie c
220[Figure 220]
capacitas uorticis d e, ut aqua feratur per
ſpatium d e f g, h k in maiore circulo na­
uis, aut aliud graue, quod natura ſua non
eſſet deſcenſurum (ut falſò exponitur de
lapide, nam lapis, nec reuoluitur, nec fer­
tur ad d e circulum intimum, ſed præoccu­
pat ex grauitate ſua fertur in imum) dico
q̊d h k prius circumuoluetur, in de trahetur
ad d e, & ubi fuerit ibi deſcendet, ſed ſi leuius
ſit neceſſariò peruenet ad c antequam deſcendat.
Cum ergo aqua

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index