Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 291 > >|
1munitiones. Eum que impetum producere ad quindecim dies, & ui­
ginti tum etiam longius, ut facilè domos omnes euertat, homines
occidat: ſi qui ſuperſunt tot in commodis obruuntur uigilijs, fame,
ſiti, puluere, ut inutiles reddantur.
Ideò huic incommodo occurrunt
aggeribus intra mœnia erectis, in quos uis tormentorum igneorum
emoritur.
Sed dices, cur ergo non pro muris erigere eos præſtat, &
minore ſumptu ſatis?
quoniam ſubruuntur à foſſoribus facillimè, ſi
ad illos peruenire poſsit hoſtis.
Ideò intra mœnia utiliſsimi ſunt, pro
mœnijs parum proſunt.
Quod uerò ad teſtudines attinet, ſub qui­
bus latent foſſores machinæ laterales, & à fronte & ignes, & aqua al­
tior prohibent omnino iniuriam, quę ab his imminet.
Cæterum hu­
iuſmodi cum in longum differuntur morbis, illuuie, incommodis, plu­
uijs, frigoribus omnino diſſoluuntur, ut nulla multitudo huic operi
ſufficere poſsit.
Rhodus, Alba regia, Melita, Caſtrum nouum, Byzan
tium, ſi diferri potuiſſent tempora, non ceſsiſſent uictori quantum­
uis ſuperbo.
Vicit pertinacia, audacia que ſumma, Corcyram, Viennam
capere non potuit, quoniam in longum trahebatur oppugnatio.
Mul
tæ machinæ, & pauci homines prædæ obſeſſorum expoſitæ ſunt:
paucę, & pauci homines obſidebuntur potius, quam obſidebunt.
Exercitus magnus diſſoluitur, & ſemet ipſum conſumit, ſi nulla fiat
acceſsio aut exigua quomodo ſtabit: ſi magna auxilia omnia cor­
rumpuntur.
Contrà obſeſsis auxilia ſi ueniant luſtrata, & munita, et
omnibus neceſſarijs ornata uiri integri contra fatigatos, & feſſos cor
pore, armati contra inermes, alacres contra torpidos ſuperueniunt.
Ob id præcipuum eſt auxilium pręter hęc his, qui oppugnantur co
pia militum, qui per initia nun <08> quieſcant diu noctu que, uerum noctu
duo tubicines perſæpe exercitum inſomnem in armis tota nocte contine
bunt.
Serio aut die pugnare, & noctu cum minimè id ſperant, & fatigati
ſunt: mira euenire ſolent in his inſperatis, ac audacibus eruptionib.
perſępe etiam omnino ſupra fidem. Ita non conquieſcere oportet donec,
uel omnino à capto deſinat hoſtis, aut locum occupet ſibi relictum po­
tius <08> quem elegerit.
nam experimentum frequens docuit, ubi illæ ma
gnę uires ſuo arbitrio locum, quem elegerunt obtinere potuerint, tandem
potiri locis quantumuis munitis in hoc q̊d diximus contra opponatur.
Etenim ſeptem modis cum urbes, at que arces capiantur, quorum duo ſunt ex
tra pnſentem conſiderationem obſidio, quae magnitudine ambitus loci tol­
litur
, & proditio, quae cuſtodum uigilantia, cuniculi, euerſio ſuperioris muri,
euerſio ab imo per machinas, cuniculi, ſeu ſuffoſsio, urbis euerſio, ſeu
ędificiorum: & qua uocant aggreſsio, ſeu oppugnatio per ſcalas, & crates
cum ſagittarijs: his omnib.
ſatisfactum puto, pręter <08> oppugnationi pro­
pter humilitatem murorum: nam lignis opplentur, at que faſciculis, terra que foſ
ſę: nihil.
n. reſiſtit immenſę illi poteſtati, & crudelitati ſęuiſsimorum ty
rannorum.
Verum, ut dixi, terra noctu effoditur, ligna artificioſis ignib. eru

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index