Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Page concordance

< >
< >
page |< < of 291 > >|
1cit 121, quibus diuiſis per 6 ſupereſt 1. Quod etiam ſic demonſtratur
de 5, & compoſitis à 5, nam diuiſo 5 in 3 & 2, quadratum eius compo­
nitur
ex duplo 3 in 2, in quo nihil ſupereſt, ſi diuidatur per 6, & ex
quadrato 3, quòd eſt 9, in quo ſupereſt 3, & ex quadrato 2 quod eſt

4, ſed iunctis 4 & 3, & abiecto 6 ſupereſt 1, ergo 5 in 5 ductum, & diui
ſo producto relinquitur 1. Et ſimiliter capio 17, et componitur ex 12 &
5 quadratum, ergo 17 componitur ex quadrato 12, in quo nihil ſu­
pereſt, & duplo 5 in 12, in quo etiam nihil ſupereſt, ſi diuidatur per 6:
& ex quadrato 5, in quo ſupereſt 1, ergo in nullo numero compoſito
ex 5 & 6, uel compoſitis ex 6, poterit produci numerus, qui diuiſus
per 6 relinquat 5, igitur neque talis numerus potérit componi ex duo­
bus quadratis, in quib.
ſuperſit 5 & 1, quia nullus eſt, in quo ſuper­
ſit 5 facta diuiſione per 6. Ex quo colligitur una regula: quod ſi quis
dicat multiplicaui 27 in ſe, et diuiſi per 13, uellem ſcire quid ſupereſt,
dico quod ſine multiplicatione et diuiſione poteris hoc ſcire ex de­
monſtratione dicta, diuide ergo 27 per 13, & relinquitur 1, duc in ſe
fit 1: dices ergo, quod ſupererit 1, & ita ſi ducerem 28 in ſe, & diuide­
rem per 11, dico quod ſupererit 3, nam diuiſo 28 per 11, relinquitur
6, duc in 6 fit 36, diuide per 11, relinquitur 3, ut dictum eſt, & tantum
relinquitur ducto 28 in ſe & fit 784, & diuiſo per 11. Reuertendo ergo
ad propoſitum, pater quod ex duobus tantum numeris imparibus
quadratis poteſt conflari ille numerus, quorum radices diuiſæ per 6
relinquunt 3. Sed de paribus uel ſupereſt 2 uel 4 uel nihil, ſed quadra­
tum
2 eſt 4, & quadratum 4 diuiſum per 6 etiam relinquit 4, ergo neque
ex duobus numeris, in quibus ſuperſint 2, neque in quibus ſuperſint
4, neque in quibus ſuperſint in uno 2, in altero 4 poterunt quadrata, in
quibus ſemper ſupererit 4, & iuncta faciunt 8, in quod ̊ſupereſt 2, confla­
re numerum dictum ſeu quæſitum, qui poſsit diuidi per 6: neque ex quad.
duo­
rum
numerorum, in quorum altero nihil ſuperſit in reliquo ſuperſit 2 uel
4, quia in aggregato quadratorum ſemper ſupererit 4. Ergo relinqui­
tur quod ille numerus componetur ex duobus quadratis, uel impa
ribus, quorum latera diuiſa per 6 relinquunt 3, uel ex duobus pari­
bus, quorum latera diuiſa per 6 nihil relinquant.
Oportet igitur
inuenire duos tales numeros quadratos numerorum imparium, in
quibus ſuperſit 3, ſi diuidantur per 6, aut parium in quibus nihil ſu­
perſit, quorum aggregato diuiſo per 6 prodeat numerus quadratus'.
Per 4. ſecun
di E lem.
His uiſis dico, quod conſtat radices talium numerorum opor­
tere eſſe in imparibus per additionem 6 incipiendo à 3, ut ſint
3. 9. 15. 21. 27. 33. 39. 45. 51. & ſic deinceps: in paribus au­
tem per additionem eiuſdem 6 incipiendo à 6, uelut 6. 12.
18. 24. 30. 36. 42. 48. 54. 60. Dico ergo quod diui­
ſo numero illo compoſito per 6 in imparibus exibit numerus,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index