Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
141
141
142
142
143
143
144
144
145
145
146
146
147
147
148
148
149
149
150
150
< >
page |< < of 291 > >|
1circuitus, inferior autem integrum. Ergo orbis ſuperior tanto tar­
diùs mouetur ſole, quantum eſt id quod peragit polus ſine æquali
motu in orbe ſignorum, per motum circunducentis orbis ſuperio­
ris in tempore dimidij circuitus.
Inferior ergo cum moueatur du­
plo uelociùs ſuperiore, ut dictum eſt, igitur duplo uelocius ſole, ni­
ſi quantum eſt duplum motus poli ſuperioris per motum orbis
circunducentis.
SCHOLIVM I.
Intelligo autem per arcum retro ceſſus non ſolum illum quo pla­
neta retrocedit, nam hic eſt longè minor arcu proceſſus, ſed in quo
motus in æqualis eſt minor æquali, palam autem eſt hunc fore æ­
qualem arcui uelocioris motus quàm ſit motus æqualis.
SCHOLIVM II.
Cum ergo, dum erratica eſt in polo orbis ſuperioris, ibi quieſcat
motu eius, motu autem inferioris orbis uelociſsimè moueatur ſeu
progrediendo ſeu regrediendo motuque circulari, & tamen per re­
ctam lineam, igitur uideretur quòd motus circularis partes poſſet
tranſire in rectum.
Reſpondeo quòd ſufficit ſola inclinatio ob ma­
gnitudinem anguli: nam dum ſydus transfertur extra centrum mo­
tu orbis inferioris, mouetur uelociter quo ad angulum motu orbis
ſuperioris.
Propoſitio centeſima ſeptuageſima quinta.
Cauſam uarietatis diametrorum ex ſuppoſitis concentricis de­
monſtrare.
In tribus ſuperioribus planetis & quibuſcunque ſtellis octaui or­

bis manifeſtum eſt, quòd pars quæ reſpicit nos quantò remotior
fuerit à Sole, tanto magis illuminatur.
Manifeſtum eſt etiam & expe­
rimento & ratione, quòd illud quod magis lucet, & eſt illuminatum
à Sole in nocte, maius uidetur, ſicut etiam de facibus nocturnis.
Et
rurſus, quod ſub ſtantia orbium circa loca quæ habentur pro polis
eſt denſior, & quod res in medio denſo apparent maiores, ſicut de
piſcibus in aqua, denarijs & baculis.
Demonſtratum aunt eſt in præ­
cedenti, quod quando ſtella fuerit in polo orbis ſuperioris, quòd
tunc maximè retrocedit, & ideò cum in tempore maximi retro ceſ­
ſus ſit in oppoſito Solis dum tres ſuperiores ſunt in oppoſitu Solis,
multo maiores duabus ex cauſis eſſe uidentur, & iuxta proportio­
nem propinquitatis ad Solem commutant quantitatem & tanto
minores apparent, quia non poſſunt, commutare formam, uelut Lu­
na propter æqualitatem ſubſtantię & luminis proprij copiam, quę
non ſinit diſcerni uarietatem figurę.
In Luna autem ſecus eſt, nam in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index