Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...
page |< < of 291 > >|
1portionem b e ad c k data eſt, & c f ad e d, ut b c ad b a, erit ut a c ad
l e contineat a b ad b k, ut f e ad e l, c b ad b k, ſed a b ad a d, ut d c ad
d h, igitur a b ad b d, ut d e ad c h.
Sunt ergo duæ quantitates a b &
d c, quæ eandem habent compoſitam proportionem ad g k & k b,
& h l & l e, quare per præcedentem proportionis h l ad l e, ad pro
portionem g k ad k b, ut h l detracto prouentu d e, diuiſi per propor
tionem ad d e ad proportionem g k, detracto prouentu a b, diuiſi
per eandem proportionem ad ipſum a b.
Si igitur nota eſt l e & h l,
erit nota proportio reſidui h l detracto prouentu d e diuiſi per pro­
portionem, quare nota detractio g k detracto prouentu a b diuiſi
per eandem proportionem ad a b.
Eſt autem a b nota, & propor­
tio nota, & ideo prouentus, & cum ſit proportio nota, erit ergo
reſiduum notum, cui addito prouentu fit tota g k nota, quod fuit
demonſtrandum.
Propoſitio centeſima octuageſima tertia.
Spatium uitæ naturalis per ſpatium uitæ fortuitum declarare.
Cum conſtet homines caſu uiuere ægrotantes primum ſæpe:

deinde uiuentes in aëre malo, & ipſum intempeſtiuis horis ſub­
euntes triſtitijs, curis, uigilia, uenere, laboribus perperam ſe excru­
ciantes, tum uerò immodico cibo & potu, & prauo, & ſæpius, quàm
oporteat, & intempeſtiuè, & malè præparato, & uario ſe replentes,
atque ſic alij ad ſexageſimum, alij ad ſeptuageſimum, rari octuage­
ſimo, rariores nonageſimo uel centeſimo anno ita moriuntur, ut non
caſu, neque ui aut morbo, ſed potius quaſi naturali quadam morte
abſumpti intereant: de quibus tantum eſt ſermo.
Atque ut exem­
plo commodiore utamur, capiamus annum octogeſimum, qui eſt
terminus communis uitæ humanæ, non ſolum noſtra ætate, ſed an­
tiquo tempore etiam fuit, ut Dauid teſtatur in Pſalmis, in Cantico
Moyſis: antea autem ſi quis moriatur, non naturali morte, ſed ui
morbi abſumptus exiſtimatur.
Certum eſt, quod ſi homo recta ra­
tione uiueret, quod aliquanto diutius uitam extenderet, neque enim
negare poſſumus, cum in magnis exceſsibus maximè ſectionis ue­
næ & curarum, quin homo euidentur uitam breuiorem efficiat:
quod ergo euidentiſsimum eſt in magnis exceſsibus, in paruis ean­
dem habet uim licet occultiorem.
Errorem autem in uita hunc adeſ­
ſe perpetuum, quiſque intelligit qui noſtras actiones penſitare uelit,
cum ſaltem malam ſequamur conſuetudinem: iam ergo proponan­
tur iuxta dicta duę lineę a b uitę naturalis exquiſitę recte longior &

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index