Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Page concordance

< >
< >
page |< < of 291 > >|
1cet, ut 256 ad 243, 13 autem eſt paulo plus decimanona, ergo multo mi­
nus
ſemitonio minore.
ſecundum mentem ergo Ptolemæi, poſito tono
inter
135, & 120, & ſemitonio maiore inter 128 & 120 remanebit ſemito­
nium
minus fermè inter 19 & 18, id eſt, 133 & 126, quę proportio differt
à
135 & 138. Si quis autem bene animaduertat, ſexquioctuageſima illa
adimitur
, ex tono & additur ſemitonio minori, & hæc eſt cauſa quòd
ſemitonium
maius Ptolemæi ſit concinnum, quia additur tonis imper
fectis
.
Dimidium autem ſemitonij minoris eſt inter 36 & 35, & uocatur
comma: & eſt minus & maius: maius eſt inter 35 & 34, rurſus comma mi­
nus
diuiditur in duas dieſes, minorem, quæ eſt inter 72 & 71, & maio­
rem
, quę eſt inter 71 & 70, & ideò manet difficultas quomodo intenta
uoce
per dieſim fiat melior conſonantia?
nam de remiſsione poſſemus
dicere
quòd accipitur loco ſexquioctuageſimæ: ſed in ſexquioctuage­
ſima
remittitur de tono ſecundum mentem Ptolemæi, in dieſi intendi­
tur
ſemitonium minus, ſicut oſtendit experimentum, ſed forſan conue
niunt
quia intentio ſemitonij minoris deducit ſemiditonum ad ſexqui
quintam
: eſt enim differentia ſemitonij minoris intenti hoc modo ad
ſemitonium
minus, ut 136 ad 135: ſed hoc eſt longè minus ſexquioctua
geſima
, unum ſat eſt, hanc eſſe ultimam diuiſionem toni in octo par­
tes
, & ut in diatonico toni dominantur, ita in chromatico ſemitonia in
enarmonico
dieſes, ſed dieſes fugitando (ut ita dicam) ac aures uelli­
cando
, mirum in modum oblectant audientes: uelut toni ſtando, un­
de
etiam nomen, ſemitonia medium modum obtinent.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index