Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Page concordance

< >
< >
page |< < of 291 > >|
1modo conueniunt, dupla fuerit optimi ſaporis proportío ad dete­
riorem, medius uerò ad deteriorem ſexquitertia, optimus ad me­
dium ſexquialtera, ſapor ille optimus erit.
Et primum quidem id
in pingui tanquàm medio dulcique & ſalſo experiamur, ſimiliter in
ſalſo, acri, atque inſipido.
Manifeſtum eſt enim quod horum optimus
eſt inſipidus, quia per ſe ferri poteſt, ſalſus autem medius, acris de­
terrimus, ſuperabit ergo inſipidus ſalſum ſexquialtera, acrem du­
pla proportione, ſalſus acrem ſexquitertia.
Rurſus dulcem copule­
mus cum acri, & cum inſipido aut cum acido, & inſipido præſtabit,
ut dulcis dupla, aut quadrupla, aut octupla proportione inſipi­
dum ſuperet, id eſt, per diapaſon, uel bis diapaſon, aut ter diapa­
ſon: acidum uero inſipidum ſexquitertia ſuperabit.
Alia rurſus ra­
tio in coniunctionibus ſaporum ad ſenſum uniuſcuiuſque referenda
eſt, in quo enim eſt ſumma uoluptas comparatione ad illum, hic ſta
tuemus diapaſon, optimumque conſtituemus ſaporem, dimidium il
lius quod ad uires attinet ex minus iucundo ſexquitertium, ad il­
lum minus iucundum ex medio.
Exempli gratia, proponamus ut
alicui auſtera maximè iucunda ſint (nam ſalſa nemini, quòd nullum
animal præter hominem, imò ne plantæ quidem niſi admodum
paucæ, & ſui generis ſalſo alantur, iucunda eſſe poſſunt: cum ſalſum
amari pars ſit, eoque deterius quod acutum ſit ſalſum, unde in ſale
nullum animal naſcitur: in abſynthio, quanquàm ualde amaro, exi­
guum muſcarum genus, nigrum tota æſtate oritur, & in ruta uer­
miculi) is ergo auſteri, quantum ſatis erit ſumet, dulcis tanquàm me­
dij.
gratia exempli (nam optima ad extremum oppoſitum uix tran­
ſire queunt) beſſem accipito huius, gratia exempli, tanquàm deter­
rimi aſtringentis dodrantem, ut ſit dulcis ad aſtringentem dupla
proportio.
Sic ergo conſtituetur iuxta naturam propriam muſica
proportione ſapor iucundiſsimus.
Idem quo que in odoribus & eadem ratione, ſed ex ſaporibus hoc
cum intellectum ſit, fruſtra fuerit conſumere tempus, eadem enim
in omnibus ad ſciendum proportionem intelligenda erunt.
Propoſitio centeſima ſexageſima octaua.
Picturarum proportiones explicare.
Eſt pictura imago rei corporeæ quanquàm, & per illam, & acti­

ones, & cogitationes, ſed non niſi ut per corpora ſignificantur: ut
ergo corpora ipſa referamus.
coloribus opus eſt, nam corpora, co­
lorata ſunt, ſecundò ipſa rerum natura ſcientiaque illarum, unde pi­
ctorem multiſcium eſſe neceſſe eſt.
tertium eſt, ut minimas earum
differentias explicare norit.
quartum, ut affectiones, uelut in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index