Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
221
221
222
222
223
223
224
224
225
225
226
226
227
227
228
228
229
229
230
230
< >
page |< < of 291 > >|
1circuit circiter XLII MP. Ergo in ictu inſenſili penè, id eſt, tempore
ictus pulſus infantis laborantibus acutiſsima febre II MP. quoniam
quinque tales ictus continentur penè in ictu uno uiri temperatæ
naturæ, & <23> ictus pulſus fermè uiri temperati complent ſpatium
horæ.
Igitur Luna mouetur rapidiſsimo motu & ſimili motui ful­
guris.
Ex quo patet quod eſt corpus expers grauitatis & perfe­
ctum, quare nec miſtum, nec uitiatum.
Eſt etiam rotunda, tametſi enim ob diſtantiam maximam poſ­
ſet uideri rotunda, etiam quod non eſſet, ueriſimile tamen eſt, cum
umbram talem efficiat in deliquio Solis, & cum exit è tenebris ter­
ræ, tum quia perfecta eſt quod ſit rotunda, aut prope rotunditatem,
ſed quod eſt perfectum & diuinum (quia ſeruat æqualitatem, hoc
enim demonſtratum eſt, quod æquale ſolum reperitur in diuinis
quod ad motum attinet) exactè tale eſt, igitur Luna eſt exactè ro­
tunda in circuitu ſecundum ſuperficiem orbis.
Ergo etiam unde­
quaque & ſecundum profunditatem: nam in commutatione non poſ­
ſet latere inæqualitas.
Et etiam non eſt ueriſimile ullo modo, quod
corpus perfectum & diuinum ſit informe.
Eſſet autem neceſſario
eiuſmodi, ſi eſſet exactè rotunda ſecundum longitudinem & latitu­
dinem, & ſecundum profunditatem alterius figuræ.
Veriſimilius
eſt ergo, Lunam eſſe ut ignem quendam denſum per ſe lucidum, ſed
inæqualiter luminoſum, non ſolum ob ſubſtantiæ denſitatem,
ſed copiam luminis & puritatem, quæ impuritas non illi accidit,
quia miſta, ſed quoniam eſt inæqualium partium partium rararum ac den­
ſarum & mediarum.
Neque ſolum colluſtratur à lumine ex his quæ
diximus, tum etiam quia colluſtrata non lucent procul, ut neque
montes, qui plurimum abſunt, quamuis non tale procul ut Luna,
imò nec nix quę illis inſidet, ſed nix eſt multo candidior per ſe quàm
Luna, quam conſtat lumine Solis deſtitutam eſſe rubram, ergo Luna
relucet radijs Solaribus eliſis uelut à ſpeculo.
Et ſi quis in orbe Lu­
næ eſſet media die ſerena, non uideret terram luminoſam, quæ mul
to maior eſt Luna, & paulo plus à Sole diſtat, & quando que illi pro­
pior eſt quàm Luna.
Macula autem Lunæ eſt qualis depingitur
cum ore, oculis & naſo, ſed quod magis ſpectatur eſt os ipſum:
274[Figure 274]
adeò ut Plutarchus non de macula Lunæ, ſed de ore Lu­
næ inſcripſerit.
Non uerti autem Lunam, ex hoc probat

Philoſophus ſecundo de Cœlo.
Igitur ab Oriente in Occi­
dentem
uerti ſub, & ſuprà neceſſe eſt.
Scilicet ut oculi infrà
os ſupra appareat.
Videtur autem magis in plenilunio
ob differentiam luminis, & tota quoniam pars uerſus nos etiam tota
illuſtratur.
Et ex illo loco apparet, quod Auerroes neſciuit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index