Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
221
221
222
222
223
223
224
224
225
225
226
226
227
227
228
228
229
229
230
230
< >
page |< < of 291 > >|
1metriam, sicut ſemper fuit mos Philoſophorum contentioſorum, ut
nil ſciant, ſed ſolum garrire.
audierat hoc ab aliquo malo Geome­
tra, & repoſuit in ſuos libros: nam nos, ut ſuprà uidiſti, demonſtra­
uimus oppoſitum.
Quod uerò ſit macula illa ex umbra terræ, ue­
rum non eſt, quoniam una eſſet & non diuiſa, & occuparet totam il
lius faciem: nec eſt uerum quod mutaret ſitum, quia ſuperficies ter­
ræ eſt nonupla ſuperficiei Lunæ.
Sicut terræ ſuperficies eſt minor
trigeſima parte ſuperficiei Solis.
Nec ſpargitur lumen Solis in Lu­
na, nam ſic eſſet ambitus ut uia lactea: cum autem Luna delin­
quit in Oriente, eſt glauca & purpurea, cum in cœli medio rubra,
cum in Occidente nigra uidetur, nam ab utraque parte tenebris ope­
ritur: ex Oriente ab umbra terræ, ab Occidente ab obſcuritate loci.
In medijs locis medijs coloribus, quos Aſtrologi terraticis tribu­
unt: hoc autem quandiu tota delituerit, quod tempus horam uix
implere poteſt.
Ergo partes peruiæ non remittunt lumen, ideò ob­
ſcuræ apparent, quod in uitreis ſpeculis à quorum partibus plum­
bum excidit: nam nigræ illæ apparent, reliquæ ſplendidæ, ob id ſy­
dera aliquando per illam relucent, & aliquando non.
Et Solaris
eclypſis tempore, non lux tota Solis perit: atque ideo ut uidemus, &
uariant colores eo tempore, non tamen colluſtrat ſplendidè Sol ob

craſsitiem Lunaris corporis hæc inferiora, tum etiam ob diuerſita­
tem partium, & ad ſitum.
Nam ſi Sol ſit ad ſitum a b, tranſibunt mul
275[Figure 275]
ti radij, ſi c d pauciſsimi aut nulli, ſed ut ubi
tenuior eſt Luna in ambitu, & Solis radij
denſiores tranſeunt, & ſydera pellucent
contrarijs cauſis minus, ut iuxta medium
nequaquàm.
At Lunæ maculam radij effi­
ciunt, etiam ſi tota ſubtus opaca eſſet, cum
peruia uel tantillum fuerit in ſuperficie, ut
uenis opus non ſit.
Et iuxta hoc macula illa, ut liquet, ad perfectio­
nem corporis Lunæ pertinet magis quam pars ſplendida, quam­
uis prima cogitatione oppoſitum uideatur.
Eſt enim duplex perfe­
ctionis genus in cœleſtibus corporibus, & ob denſitatem cum re­
mittit, & ob perſpicuitatem cum à Sole, ut uniuerſali quo dam prin
ci pio illuminatur.
Tex. 49.
2. Apoteles
Ptolem.
Propoſitio ducenteſima decima nona.
Ratio nem eorum quæ apparent circa Solem ſpeculo in aqua po
ſito declarare.
Co^{m}.
Sit peluis a b aqua plena: ſpeculum in ea c d e f quadratum, aut
perfecte, aut oblongum ſub merſum in ea: Sol primum ſolus in g

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index