Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
221
221
222
222
223
223
224
224
225
225
226
226
227
227
228
228
229
229
230
230
< >
page |< < of 291 > >|
1per omnia loca ſicut hirundo uolans quater & quater rediret Bo­
noniam, nemini dubium eſt, quod hic ſecundus uideretur magis
quieſcere Bononiæ quàm primus, & hoc quia in anno quilibet eo­
rum quieſceret per unam diem Bononiæ, & in hoc eſſent æquales,
ſed ſecundus uideretur frequentius Bononiæ quàm primus, & eti­
am eſſet poteſtate propior illi, adeò ut liceret cuilibet illum conue­
nire qualibet die magis quam primum: ergo duabus de cauſis ui­
deretur ſecundus magis quieſcere Bononiæ quam primus, & in ter
tia æqualiter.
Modò dico de recto motu, quoniam quanto celerius fertur per
medium ad ſuum locum, tanto minus temporis inſumit, ergo diu­
tius quieſcit in loco, minus eſt etiam tempus per quod mouetur in
comparatione ad quietem & ſimpliciter, ergo in motu recto pro­
pius eſt quieti, quod uelociſsimè mouetur, pręterea inter duas quie
tes motus uelociſsimus eſt imperceptibilis.
Ergo motus uelociſsi­
mus eſt ſimilior quieti quàm minus uelox.
Accedit manifeſtiſsimè
illud quod ab initio diximus, ſcilicet, quia motus uelociſsimus eſt
medius inter motum tardum & ſubitam mutationem, hoc enim eſt
manifeſtiſsimum, adeò ut dubitemus in motibus uelociſsimis, an
mobile tranſierit per medium, eſt enim primùm motus lentus, qui
fit ex tranſitu in longo tempore, & uelociſsimus in paruo, & muta­
tio ſine tempore.
Rurſus conſtituamus alium ordinem quietis mo­
tus, & ſubitæ mutationis: & ex dictis ſubita mutatio eſt propior
quieti quam motus: quo­

niam ſi motus eſſet me­
dius inter quietem &
ſubitam mutationem, non eſſet, ut dictum eſt, ſubita mutatio quæ­
dam quies: nam in ſubita mutatione non pertranſitur medium: in
quiete non pertranſitur medium, in motu pertranſitur medium, igi
tur quies eſt propior ſubitæ mutationi quàm motui.
Sed ſubita mu
tatio eſt propior motui uelociſsimo quàm tardo, igitur quies eſt
propior motui uelociſsimo quam tardo.
Subit. Mut. Motus uelo ciſ. Motus Tar.
Quies ſubita Mut. Motus
Videtur & hoc ſenſus manifeſtè oſtendere, quoniam cum lapis
deſcendit ſumma cum uelo citate, adeò ut non percipiatur, uidetur
quieſcere, & non motus eſſe, & hæc fuit ſententia multorum nobi­
liorum antiquorum, & propterea oportet ut oſtendamus difficul­
tates, quæ contingunt in his.
Dico igitur, quod motus naturales ſunt duorum generum, ut di
ctum eſt, ſcilicet rectus & circularis: & motus differt à quiete in duo­
bus, in eo quod mutat locum, et in eo quod tranſit per medium mo
tus, ergo rectus uelociſsimus in eo quod tranſit per medium

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index