Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
221
221
222
222
223
223
224
224
225
225
226
226
227
227
228
228
229
229
230
230
< >
page |< < of 291 > >|
1igitur in mundo toto incorporeo non eſt numerus. Si enim Deus
eſſet unus numero, non poſſet eſſe ens commune, & uniuerſim am­
plectens cuncta, & accidens contineret, quæ omnia ſunt falſa, abſur
da, nefaria & impia, licet tamen (ut dixi) menti humanæ quæ omnia
reducit ad ſimilitudinem ſenſilium, à quibus originem traxit ſuæ
operationis fingere numeros, ſicut in partibus hominis, aut cœli,
aut aeris iuxta ſitum, aut magnitudinem.
Eſt etiam alius modus
iuxta quem Ariſtoteles numerauit mentes quæ mouent corpora
cœleſtia, quod abſurdum non eſt, uelut ſi quis numeret digitos, in
pulſante chelim, erunt quatuor aut ſex, non tamen eſt numerus ille
uerè plurium, cum ad unum hominem referuntur.
Et cum ſit mun­

dus hic imago ſuperioris, ut ille dicebat, & inferior poteſtate conti­
neat infinitas partes, infinitas ordinis ratione ſuperior continebit.
Sed non infinitas numero. Exempli gratia, proponamus quod So
lis uis dirigatur ad nos uſque impedita per nebulas, ut nonnunquam
contingit: erit ergo perfectio una, ſed ordinata omnium radiorum:
adeò quod ſi infinita uaſa applicarentur aqua plena infinitæ ratio­
nes iridis apparerent, quæ omnes continerentur poteſtate in radijs
illis ratione comparationis ad uaſa & irides, per ſe autem, ut ſunt
perfectiones eſſent in actu.
Co^{m}.
Sup. 5.
Lib. 7. cap.
4.
Propoſitio ducenteſima trigeſima.
Proportio incorporeorum aſcendentium ſemper maior eſt.
Co^{m}.
Cum proportio illa ſit quaſi ſimilis decori, & ideo muſicæ geo­

metrica maior eſt in maioribus ac magnitudinibus, ut ſuprà docui­
mus.
Sed non eſt neque geometrica, neque arithmetica, nec muſica, nec
per recenſum, eſſent enim quantitates quæ compararentur: unaquęque
enim harum inter quantitates conſtituta: at illa eſt ut producentis
ad productum.
Et non comparantur quoad æternitatem, quia ut
aliâs declaraui, omnis ſubſtantia eſt æterna: quanto magis incor­
porea.
Quia ergo primum per præcedentem habet rationem totius,
& eſt infinitum, ſecundum ea parte qua recedit, quia primum non eſt,
plus diſtat a primo quam à tertio, igitur deſcendendo uſque ad pri­
ma elementa.
Sed obijcies de qualitatibus & accidentibus: dico
quod habent medium eſſe, licet tempore infinito uincantur à ſubſtan
tijs, illę tamen etiam uincuntur & abſque participatione perfectionis
illius cum accidentia participent eſſentia & tempore, & ſi quis dicat,
cur ergo Sol & lupiter non ſunt locati in ſupremis orbibus, cum ſint
nobiliores & maiores & potentiores cæteris erraticis: dico quòd
fuit ob mundum inferiorem, quoniam ſi fuiſſent altiores mundus
inferior frigore corrumperetur, quando quidem uel ſic frigore pre­
mantur, in hyeme etiam ſub torrida plaga, & ſub polis ac iuxta eos

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index