Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
221
221
222
222
223
223
224
224
225
225
226
226
227
227
228
228
229
229
230
230
< >
page |< < of 291 > >|
1reprobari, quia licet ſenſus non cognoſcat moueri, cognoſcit tamen
mota eſſe, & id ſufficit: multa ergo cognoſcuntur mota eſſe quæ non
cognoſcuntur moueri, uelut lapis grauis ſuperſtans terræ, quem ui
demus poſt annum deſcendiſſe per duos digitos, & tamen ſemper
uidetur quieſcere.
Igitur cum in pari tempore quę uelo citer mouen
tur plus ſpatij ſuperent, maius etiam relinquunt medium inter lo­
cum, & locum, & ob id magis remota ſunt à quiete, & magis illi con­
traria
: hæc igitur eſt ratio cur quæ uelocius moueantur, minus quie
ti ſimilia aut proxima exiſtimentur.
Dico ergo, quod illa quæ natu­
raliter uelociſsimè mouentur, ſunt magis ſimilia & magis proxima
ipſis quieſcentibus quàm quæ tardè: cum enim omnis motus natu
ralis neceſſariò etiam ſit regularis, ut qui à uirtute Dei fiat, erit uel per
lineam obliquam aut rectam.
Quoniam uerò multarum recta eſt per­
fectiſsima, & obliquarum circularis, erit omnis motus naturalis cir
cularis aut rectus: dico ergo quòd in utroque uerum eſt quod dicitur.
Et primum in circulari ille motus eſt propinquior quieti, in quo par­
tes ſunt propinquiores ſuo loco, ſed ſi uelociſsimus ſit motus, nun­
quàm ita ſunt extra ſuum locum, qui enim in poteſtate ſint proxi­
mæ ei: ergo partes illę inde ſe habent ac ſi quiescerent.
Secunda ra­
tio, quia quod uelociſsimè mouetur, abſque dubio tanto tempore quie
ſcit in ſuo loco quantò quod tardè: exemplum.
Luna in triginta an
nis quieſcit in principio arietis quadringenteis per ſex horas, id eſt,
centum diebus in quadringentis uicibus, Saturnus centum diebus
ſed ſemel tantum: ergo tantum Luna quieſcit, quantum Saturnus,
comparatione ad idem tempus addita pari ratione in alijs partibus,
ſed cum uelocius moueatur Luna quàm Saturnus minus quieſce­
re uidebitur Luna in alijs partibus quàm Saturnus, & tantundem
in principio arietis Luna ut Saturnus, ergo cum Luna tantundem
in principio arietis quieſcat, quantum Saturnus in triginta annis, &
in alijs partibus minus quàm Saturnus, igitur abſolutè Luna plus
quieſcit in principio arietis, quàm Saturnus dato tempore æquali
triginta annorum.
Et formatur demonſtratio hoc modo: Luna quan
do eſt in loco ipſo, puta in principio arietis, ibidem eſt actu, & quie
ſcit per tantundem temporis quantum Saturnus, & in omnibus alijs
locis data paritate, eſt ſemper propior ipſi principio arietis poteſta
te quam Saturnus, igitur Luna plus quieſcit in principio arietis
quam Saturnus, quia dum ibidem ſunt æqualiter quieſcunt, & dum
ſunt extra, Luna ſemper eſt propior & poteſtate magis in illo loco,
igitur Luna magis quieſcit in principio arietis quàm Saturnus.
Prę
terea, ſi Luna & Saturnus mouerentur in æquali tempore, & Luna
in paruo circulo, & Saturnus in magno, dubium non eſſet, quin

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index