Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
241
241
242
242
243
243
244
244
245
245
246
246
247
247
248
248
249
249
250
250
< >
page |< < of 291 > >|
1c d quantum a b per primum ſuppoſitum. Sed quoniam proposi­
to circulo alio non circa idem centrum, utpote k l reuoluetur &
perueniet ad h ex demonſtratis.
Reſpondetur ad hoc, quod idem eſt,
quia unus circulus tantum per ſe mouetur circa centrum, reliqui
omnes non perſe circa centrum, ſed ab alio circulo primo mouen­
tur, ideò nihil refert ſeu ſint circa idem centrum ſeu circa aliud, hoc
enim fortuitum eſt.
Ideo ad argumentum reſpondent cauilloſam
eſſe hanc diſputationem, cum ſupponat idem ambobus circulis per
ſe centrum eſſe.
Sed non eſt perſe, uerùm per accidens. At tamen de­
miror de huiuſmodi ſolutione.
Primum quod ipſemet. Ariſtoteles
de hoc nos docuit in primo Poſteriorum dicens.
Non eſt igitur ex
uno in aliud genus tranſcendentem demonſtrare, ut Geometricum
Arithmetica.
Et Auerroens in Commento magno inquit, ea uerba
exponens.
Fieri non poteſt, ut demonſtratio transferatur de
arte in artem.
Et ibidem docet, quod neque ut ambæ præmiſ­
ſæ ſint communes, neque etiam maior tantum, ſicut exponebat Al­
pharabices.
Verùm dicit, ſolum licet in artibus, quæ ſunt in com­
paratione generis ad ſpeciem, ut ſit concluſio ueluti phyſica ma­
ior propoſitio, in ſubiecta ſcientia ueluti medicina.
Vnde concludit
Philoſophus.
Propter hoc Geometrię non licet demonſtrare quod
contrariorum una eſt ſcientia: ſed neque quod duo cubi cubus, neque
alij ſcientiæ quod alterius: niſi in his quæ ita inter ſe habent ut alte­
ra ſub altera ſit, ueluti perſpectiua ad Geometricam, & harmonica
ad Arithmeticam.
Et poſt docet quod etiam non licet demonſtrare ex
communibus: hæc igitur ratio eſt ex alienis genere atque communi­
bus.
Quid, quòd non ſoluit difficultatem quę mathematica tota eſt
& innititur manifeſtis principijs.
Debuit enim oſten dere quomo­
do tardius moueatur circulus maior ipſo minore: hoc enim eſt ne­
ceſſe ſi eodem tempore debent æqualia ſpatia pertranſire.
Accipia­
mus ergo quod manifeſtum eſt, ſcilicet uectionem eſſe hanc in qua
e centrum perpetuò per æquidiſtantem lineam fertur in m, nullum
autem circulum progreſſus centri eſſe cauſam niſi ut rota mouet
currum & currus axem, reuolutio ergo notæ efficit ut ſpatium c g
pertranſeat nota, & ideo motus ille circularis non eſt, quia circula­
ris motus fit manente centro, ſed eſt circulus progrediens uelut &
punctum e: at in circulo, hoc eſt diſcrimen quòd puncta, uariantur
centrum autem non.
Dico ergo ut melius intelligas quòd talis mo­
tus eſt uelut famulorum fabrorum qui rotam circunducant domum
impellentes, talis enim motus, eſt rectus, & eſt impulſionis non au­
tem circularis.
Et ideò omnia puncta æqualiter mouentur, & per
æquale ſpatium, accidit autem ut hic motus fiat circunuertendo,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index