Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...
page |< < of 291 > >|
1uitæ moueant: & quod mouet neceſſariò mouet, & quod non po­
teſt mouere, quoniam omnia æterna ſunt: & in ęternis idem eſt eſſe
ac poſſe: igitur inter mundum incorporeum & uitarum nulla eſt
proportio uera, ſed ſolum ſublimis, nec numerus: niſi ut à nobis fin
gitur.
Velut ſi dicamus in tabula, & in negocio eſt principium me­
dium finis, & hæc poſſunt dici tria quatenus diſtinguuntur: ſed non
ob hoc dicendum eſt tabulam, aut negotium habere tres partes,
multo minus eſſe tria negocia aut tres tabulas.
Co^{m}.
Propoſitio ducenteſima trigeſima ſecunda.
Omnis motus naturalis, quanto uelocior eſt, tanto propior eſt,
& magis ſimillimus quieti.
Hæc propoſitio primo intuitu uidetur eſſe falſa, quoniam cùm

motus ſit contrarius quieti, & efficiat actiones quieti contrarias,
quantò uelocior erit tanto remotior à natura quietis & magis diſsi
milis, propterea intelligere oportet primum, in quo ſenſu uerba
ſint accipienda, nam hæc propoſitio, & authoritate, & ſenſu & du­
plici ratione euidenti manifeſta eſt.
Oportet igitur primum ſcire quo
ad locum attinet tria eſſe diſcrimina: quietem in eodem: tranſitum
ad alium per medium: & tranſitum ad alium ſine medio.
Duorum
primorum exempla notiſsima ſunt, tertij eſt hoc, ſi urceus aqua ple­
nus exponatur Soli, & efficiatur iridis imago in tabula: inde ſubla­
ta tabula eadem iris appareat in muro, erit tranſitus ſine media, quia
quod ſit eadem dubium non eſt, ijdem radij & idem corpus ſpecu­
lare, quod uerò tranſeat ſine medio, primum ſenſus docet, ſecundum
ratio, quia fit in inſtanti, ut Secundo de Anima.
Rurſus Sol illuſtret

urceum aqua plenum: appareat ex hoc iris in muro, interponatur
aliquid, & transferatur urceus, apparebit iris alia loco, & non tran­
ſiuit per medium, uidetur idem de intellectu, & ui imaginandi, qui­
bus ex Germania tranſeo in Indiam ſubitò: & eodem modo ex ani­
ma ſalicis, in hac planta fit tranſitus in proximam neque per medium,
quod etiam uidemus in igne & ellychnio proximo, & id ſæpe acci­
dit tum præſertim cum nuper extinctum fuerit.
Co^{m}.
Tex. 121.
Iam ergo id ſupponamus, quod etiam ad rem parum facit, ſed ad
intelligentiam ſatis, uideamus que, quare ſit quod motus opponatur
quieti, & manifeſtum eſt, quod differentia loci eſt cauſa, nam in quiete
res manet in eodem loco, in motu tranſit ad alium locum, & quan­
tò medium eſt maius, tantò motus eſt manifeſtior, unde ſequitur,
quod in his quæ ualde lentè mouentur, illa uidentur quieſcere, &
poſt aliquot tempus deprehendimus mota fuiſſe, nunquàm tamen
moueri, ſicut in Sole, Luna, ſtellis, unde illa opinio Philoſophorum
exiſtimantium omnia ſemper moueri, non omnino poteſt tam bene

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index