Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 291 > >|
1per eſt in eadem. Ergo ſola inclinatio ad hoc ut medium grauis ſit in li­
nea centrorum grauitatis & terræ, ſufficit.
Eſt ergo principium in ſe i­
pſo.
In appenſis ſimiliter. Trutina enim, & finis iugi, & grauis cen­
trum
mundi centrum ſunt in eadem linea, ut eſſe poſſunt, cum exigua illa
& ſola diſtantia intercedat.
& hoc eſt primum. Quia ergo iugum eſt
ex materia ſolida, mouetur ratione, quæ dicta eſt, lances autem
oportet cum filis appenſi ſint, ut puncta f & h, uel l, & g k, uel g m
ſint in una linea cum centro terræ.
Et quia l magis diſtat a b f quam
h, & m a g magis, quam k, & oportet faciant eandem inclinatio­
nem, quia anguli trutinæ cum iugó ſunt ijdem, & linea cl eſt ma­
ior c h, & c m, quàm c k in quouis ſitu, ergo ſpatium, quod ambitur,
eſt maius ergo per d e monſtrata ſuperius l eſt grauius h etiam
præter uinculorum additionem, & m grauius k.
Quanto igi­
tur longiores ſunt funiculi à libræ extremitate ſeu iugi, tanto gra­
uius redditur pondus, quod tamen multi putant eſſe falſum: nec
aliquid referre, quòd ſit longum, aut breue ſuſtentaculum.
Propoſitio centeſima decima.
Si duæ ſphæræ ex eadem materia deſcendant in ae
re eodem temporis momento ad planum ueniunt.
118[Figure 118]
Co^{m}.
Supponitur quod ex eodem loco. Sermo enim
abſurda ſub interpretatione nunquam niſi ab inui­
dioſo, uel imperito intelligi debet.
Sit ergo a tripla
ad b, ſphærula ad ſphærulam ex plumbo ambæ fer­
ro uel lapide eiuſdem generis, dico, quòd inæquali
tempore peruenient ad planum c d.
Nam a propor­
tionem habet ad b, ut uiginti ſeptem ad unum.
pro­
portio autem ſpatij a ad ſpatium b nonupla eſt, &
proportio denſitatis aëris ad aërem eſt tripla, propterea quod den­
ſitas illa multiplicatur propter impetus magnitudinem.
nam ſi ro­
bur, ut decem percutiat baculo lato, ut quatuor ictus erit maior du­
plo, quàm ſit robur, ut quinque percutiat baculo, ut duo: propter
denſitatem ergo maiorem aëris in a, quam in b: & quoniam ſi ſub
maiore impetu mouetur aer ſub a, quam ſub b, igitur proportio
erit comparanda longitudini à centro a ad longitudinem a centro
b, quæ eſt tripla.
Si ergo ſubtripla eſt ratio motus b ad a, quod
ad medium attinet, tripla autem propter uelocitatem diſceſſus aë­
ris à medio grauitatis, quod eſt in ſuperficie e regione centri graui­
tatis in linea ad centrum mundi, ut dictum eſt in præcedenti: mani­
feſtum eſt, quod a, & b inæquali tempore peruenient ad ſubie­
ctum planum, & æquidiſtans centris eorum.
Similiter & in aqua:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index