Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Page concordance

< >
< >
page |< < of 291 > >|
1tem ſubmergeretur. Secundum ne preſſa in parte anteriore dif­
ficilius aquas diſſecaret, & ob id longe tardius, moueretur.
Pro­
pter hæc duo incommoda igitur malus etiam ſi unicus eſſet
(quod uulgatiſsimum maioribus noſtris |fuit) in parte magis
proræ proxima locabatur à gubernatoribus, ut eſſet quaſi in trien
te à roſtro in beſſe à puppi: Rarum fuit, & memorabile, quod nunc
paſsim habet olim Antigoni τριαμέου& 1, uelorum trium: quorum
poſtremum Epidromus ut ipſa uoce intelligamus non fuiſſe ue­
lum in malo ipſo medio, ſed in puppi conſtitutum.
Cauſa Dolonis
inferius exponetur: quod autem eſſet paruum, & omnium mini­
mum, ut nauis facile ab eo inuerteretur.
Vnde etiam nunc minus
minime habent tam quantitate, quam etiam altitudine, quod uo­
cant Trinehetum, ſolum enim ſuſtinet nauim, quæ à uentis, uel un­
dis mergi ſolet: ab undis ubi humilior eſt, à uentis à lateribus, et an­
teriore parte.
Vnde humile, & exiguum uelum efficit, ut nauis ante­
riore parte leuis, nec mergatur prona à uentis, nec aquas ea exci­
piat, nec tamen impelli poteſt nauis in ſcopulos, nec euerti ob cau­
ſas dictas: ob quæ in magnis tempeſtatibus hoc ipſo duntaxat uti
ſolent.
Quod etſi nimium ſæuierint, etiam illud demittunt, & ſi
fieri poteſt, etiam malum ipſam quamuis ſine uelo ſit.
Sed plerun­
que circumuolutam, & implicatam ſolet antennam annexam, at­
que ſuſpenſam habere.
Sed & ne nauis prorſum obruatur, quo­
niam ea pars omnem uentorum uim excipere ſolet, & ut leuiſsima
ſit ijdem Gubernatores puppim multa arena, lapillis qúe onerant.
Ergo uelocitas nauis à uentorum impetu, eorumqúe rectitudi­
ne à uelorum magnitudine, & loco humiliore, aut ſublimiore ha­
betur: tum nauis leuitate, & forma.
Quæ enim non merguntur ut
δρομάδες (ſic enim uocat Ariſtophanes) eas, quas nunc uulgus fre­
gatas appellat) quaſi aquas innatantes curſu ſunt uelociſsimæ.
Et
longiores latis.
Poſt has ſunt, quæ carinam habent tenuem, ut fa­
cile aquas diuidant.
Vltimo loco, quæ quaſi mediæ, ante quidem
tenues, pòſt latiores ad uelocem curſum, & ferendum onera aptæ,
& humiles altis: & leui ex ligno.
Sed nos de uelorum uarieta­
te loquimur, non ea', quæ ad malos pertinet.
Conſtat enim me­
dio loco plus mouere, quam in extremis, ut infrà docebi­
mus.
Antiquo enim tempore opus non fuit malorum mul­
titudine, quoniam ſijderibus uias dirigebant ob id non ad
amuſsim, quoniam linea dirigi non poterat maximè ob mo­
tus obliquitatem in circulo uiſus: ideò mali multi confu­
ſionem in curſu, & impedimentum in naui, maiuſqúe pericu­
lum attuliſſent.
At nunc inuenta pyxide, & lapidis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index