Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 291 > >|
1liguntur ob opacum, quod à tergo eſt, neque ſparguntur, neque tranſeunt, neque
combibuntur, ut ita dicam ſed omnes reflectuntur.
Ex quo colligitur
quincuplex ordo radiorum iuxta rationem uirium, primus eſt refle
xorum à ſpeculo concauo, & hi ſunt potentiſsimi ob rationem dictam, poſt
quos ſunt radij, qui tranſeunt per perſpicuum maximè rotundum,
qui & ipſi generant ignem, & debiliorem primo, deinde reliqui
tres ſequentes ſupra dicti.
Sextus eſt radiorum, qui reflectuntur à
rebus non nitidis, ut à muris, & tabulis, nam omnia dura reflectunt
& etiam mollium pleraque, & hæc reflexio eſt fermè infinita, & ob id
cubicula etiam in angulis illuminantur.
Cor^{m}. 1.
Ex hoc ſequitur, quòd Luna remittit lumen, non reflectit, nam
ſecus non illuminaret to tum orbem, ſed ſolum portionem oppo­
ſitam Soli, & hoc etiam rarò, ergo combibitur, & illuſtrat circun­
circa ubique.
Cor^{m}. 2.
In ſtellis lumen Solis pertranſit aliter, ſi reflecteretur, non illumi­
naret nos, aut apparerent, uelut cometæ, quia pars una eſſet clarior
reliqua, & ſi conbiberent lumen, non uiderentur æquè claræ, cum
Sol eſſet propinquus, aut remotus.
Cor^{m}. 3.
Luna tota intus illuminatur à Sole, quoniam ſi ante coniun­
ctionem illuminatur à ſiniſtra parte, & combibit lumen per cor­
rolarium primum, & poſt coniunctionem illuminatur à dex­
tra, & combibit pariter lumen, ergo eſt tota naturæ perſpicuæ, ſed
uidetur obſcura ex aduerſo, propterea quòd radij ualidiores refle­
xi illuſtrant illam ex parte Solis, diffugiunt à contraria, quod ma­
nifeſtè apparet in ampula expoſita Soli.
Pars enim clarior uerſus
Solem uidetur, quam ex aduerſo, hoc autem longè magis in Luna
ob diſtantiam.
Cor^{m}. 4.
In omni Solis eclipſi fit colectio radiorum ad aſpectum, &
ideo in regione illa, in qua centrum Solis integitur à centro Lunæ,
& ubicunque fit, fit incendium per tertium corrolarium.
Hoc autem
fit ſemper in quauis coniunctione, & dum Luna ſilet in regione ae­
ris, ſed terris non ſecundùm centrum, uerùm ad latitudinem, & ad
Orientem ante coniunctionem cum Sole, & ad Occidentem poſt:
ſed centra non ſunt in linea uiſus.
Cor^{m}. 5.
Ex hoc ſequitur, quod oportet ſubſtantiam Lunæ eſſe ualde cla­
ram, cum uideamus ab ampula tam paruum lumen diffundi, & ra­
rum, à Luna uerò in uniuerſum orbem, & tam copioſum, ut neceſ­
ſarium ſit ſubſtantiam Lunæ eſſe denſam, & lucidam ualde.
SCHOLIVM.
Et ſi quis dicat, quòd ſi incendium illud fieri poſſet in hora ecli­
pſis, ſequeretur, quòd ut in ampula in medio Lunæ uideretur

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index