Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 291 > >|
1uelocitate ferretur citius ex a in b per a d d b, & etiam citius per a c,
c b in b quam per ipſam a b, quod fuit propoſitum declarare.
Propoſ. 20.
Propoſ. 47.
Propoſ. 80.
Per 81. Propoſ.
Propoſitio octuageſima quarta.
Diſtantiam centri terræ à centro mundi per motum lapidis Her
culei declarare.
Co_{m}.
Non me later Ariſtotelem exiſtimare centrum mundi eſſe cen­
trum terræ illudque probaſſe, quod tamen ex demonſtratione noſtra
mathematica apparet nunc ſubijciam, & quid ad illius rationes di­
cendum ſit, aliâs etiam dicendum erit: nam liber hic, ut mathemati­
ca decet, eſſe debet ab omnibus contentionibus abſolutus.
Con­
ſtat ſanè non eſſe propriam uim lapidis illius, ut qui non ſit circum­
ſcriptus ſed fruſtulum quoduis id poteſt, neque per ſe, ſed in ferro &
pendulo, nec fieri poteſt, ut ſit illius tanquam ſpeciei unius lapidum,
ſed quaſi perfectæ portionis cuiuſdam generis terræ, quæ abſolu­
ta ſit, cuius indicium eſt illius copia, neque enim ullibi non inuenitur,
& ubi ferrum effoditur, ut in Ilua Inſula Tyrrheno mari, eſt ergo fer
86[Figure 86]
ri uis terræ maritæ, quæ perfecta in ſuo ge­
nere, ubi uim fecundam acceperit à maſcu­
lo ſcilicet Herculeo lapide, quærit primum
ut deſcendat, ubi hoc non poſsit ſaltem quæ­
rit, ut quieſcere poſsit.
Vt ergo quieſcat à
motu cœli qui eſt ab Oriente in Occiden­
tem iuxta axis cœli ſitum ſe dirigit, quod
ille ſolus quieſcat in ſuo motu, uel ſaltem
tardiſsimè moueatur: indicio eſt quod ſi
extra ſitum illum acus ferrea imbuta eo lapide ponatur, ſtatim tre­
mit uehementer, adeò ut nec momento ullo conſiſtat, ſed miſerè &
grauiter torqueri uideatur, non ergo quod ſentiat polorum locum
qui tantum abeſt ab illa, ut nec ab homine perito mathematicarum,
ſed quod uix illa cœli ſentiatur circa centrum mundi.
Cuius indi­
cio eſt Oceani maris, aquarum fluxus & refluxus.
Duos ergo ha­
bet motus terra perfecta, ſeu ferrum lapide Herculeo imbutum ſub­
ordinatos imperfectum perfecto: perfectus eſt, ut deſcendat ad cen
trum terræ, ut ibi quieſcat: imperfectum, cum à perfecto prohibe­
tur, ut quieſcat ſaltem extra centrum cum in clinatione ad centrum,
et hoc fiet ſi ſecundum longitudinem acus dirigatur per axem mun
di, cum ſitu tamen deſcenſui ad terræ centrum proximiore, ut ſæpi­
us ſuperius declarauimus, dum de motu grauium & præcipuè li­
bræ, & centro grauitatis loqueremur.
Quibus demonſtratis tum
experimento tum ratione à Fortunio Affaytato Cremonenſi Me­
dico, cum per hæc poſtmodum cogeretur fateri acum ad polum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index