Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 291 > >|
1ſi fuiſſet pondus amborum libræ xxxix, manentibus reliquis, ſeque
retur quod pondus liquoris eſſet xxvij, & quia plenum uas ſuppo­
nitur eſſe librarum xxix, eſſet differentia libræ ij, at auri pondus eſt
libræ xij, igitur proportio ponderis auri ad liquorem eſſet ſexcu­
pla.
Nam ſi uas plenum liquore ex ſuppoſito eſt librarum xxix, &
cum auro xl, gratia exempli, & auri pondus eſt xij, igitur liquoris
pondus eſt xxviij librarum: ſed cum liquor ſit corpus ſimilium par­
tium, igitur loci ad lo cum, ut ponderis ad pondus, ergo dum adeſt
aurum, liquor occupat xxviij partes cxxxix, totius uaſis igitur au­
rum continet unam partem tantum, & cum aurum pondus habeat
librarum xij, & liquor unius: quia totum uas cxxxix librarum dum
eſt plenum, & eſt diuiſum in xxix partes, igitur pondus unius par­
tis liquoris eſt una libra, igitur pondus auri eſt duodecuplum ad
pondus liquoris quod fuit propoſitum.
Cor^{m}. 1.
Ex quo ſequitur quòd ſi ducatur pondus illud partis per pon­
dus repleti uaſis ex alio graui, & productum diuidatur per differen
tiam illam, prodibit pondus uaſis repleti liquore graui.
Co^{m}.
Exemplum, ſi pondus auri fuerit librarum xij, pondus uaſis re­
pleti liquore xxix librarum, pondus auri & liquoris replentium
uas xxxix librarum, ducemus xij in xxix fit cccxlviij, diuido perij
differentiam xxvij ponderis uaſis, repleti ex ambobus detracto au­
ri pondere, & xxix ponderis uaſis repleti liquore exit clxxiiij, & tan
tum auri uas illud continebit, nam cum duæ partes quas occupa­
bat aurum eſſent ponderis librarum xij, totum quod erat partium
xxix, continebit decies & quater cum dimidio illud aurum xij, aut
ductum in xiiij cum dimidio, efficit cclxxiiij ut prius.
EXEMPLVM.
Quia ergo in ſuperiore propoſitione docui, quod ferrum eſt ue­
ra terra: uolui ſcire qualis eſſet proportio ferri ad aquam.
Accepi ur
ceum cuius aqua dum plenus eſſet ponderis, fuit unciarum ſex, &
ſeptuncis unciæ, & ſeptuncis duodecimæ partis unciæ & pondus
ferri unciæ ſeptem, & triens unciæ & triens duodecimæ partis un­
ciæ: & uaſis aquę & ferro eodem repleti unciæ tredecim, & duode­
cima & ſeptunx duodecimæ partis unciæ.
Detrahemus ergo vij &
trientem & trientem duodecimæ.
i. 7 & 64/144 pondus ferri ex 13 19/144, &
relinquentur 5 99/144, detrahe ex 6 81/144, pondere aquæ totius uaſis relin
quuntur 17/18, diuide 7 64/144 per 17/18 exit proportio ponderis ferri ad pon
dus aquæ 7 15/17. Et hoc eſt proximum ei quod dixit Philoſophus de
proportione ponderis terræ & aquæ.
Cor^{m}. 2.
Ex hoc patet ſolutio problematis cuiuſdam propoſiti aliasque mi
nus bene ſoluti cùm cauſam habeat manifeſtiſsimam, ſcilicet quod

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index