Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 291 > >|
1decliuis, tanto minus deſcendunt, quanto ſunt latiora. Quia tamen
omnia difficiliùs deſcendunt ſphæricis, & facilius quàm in plano,
ubi ponderant niſi per dimidium grauitatis, ideò proportio hæc
conſtat ex proportione anguli deſcenſus ad totum rectum, & ma­
gnitudine ſuperficiei, qua incumbit ad pondus comparata.
Omne
enim graue, quanto grauius tam ad quietem, quàm ad motum na­
turalem potentius eſt: hoc enim perſpicuum eſt, quia quieti natu­
rali motus uiolentus, & motui naturali quies uiolenta opponitur:
quia ergo maiore ui opus eſt ad motum præter naturam, ergo ſe­
cundum naturam etiam maiore ui quieſcit.
Aſſumpſimus ergo cu­
bum, ut magis notum.
Sphæra igitur in omni decliui deſcendit,
quia ut dictum eſt, nil habet quod reſiſtat ad motum: & ipſa gra­
uior eſt in decliui, quàm in plano, quia c pun­
ctus cadit ultra e, ergo punctus contactus, &
98[Figure 98]
centrum grauitatis, & centrum mundi, non ſunt
in una linea.
Si enim b c contangeretur, eſſet b c
plana.
Si uerò tangit, angulus eſt maior angulo
contactus, ergo cum neceſſarium ſit, æquidiſta­
re aliter non eſſet ſphæricum, oportet, ut eleue­
tur ex parte c, & deſcendat uerſus b, & ideò ut
continuetur motus.
Si uerò ſit in linea conta­
ctus b c f, & æquidiſtet non erit, ut dixi punctus
contactus in linea centrorum, ſed in a c, cum ſuppoſitum ſit lineam
a d eſſe lineam centrorum: maior eſt ergo portio g c e, quàm reſi­
duum, ergo deſcendet in b.
Cubus uerò non deſcendet, niſi cum di­
midium d addito, quod intercipitur inter lineam mediam, & quæ à
centro mundi ad punctum medium contactus uſque quò perueniat
ad oppoſitam partem, eam habuerit proportionem ad idem me­
dium eadem portione detracta, quem iuncta proportioni anguli
declinationis ad reſiduum recti dimidiam proportionem efficiat.
Eademque ratio aliorum planorum. Dico præterea quòd motus
ſphæræ, & etiam corporum rectarum ſuperficierum in deſcenſu
alius eſt æqualis, & alius inæqualis, & quaſi à latere, uelut ſi angu­
lus unus prolabatur, ac fiat circumuolutio: cum ergo facilius fiat
hoc, & maximè ſi non retineatur æqualiter, & difficile ſit in medio
retinere, propterea prolapſus hi melius retinentur duobus uinculis,
quàm in medio, non ſolum ob hanc æqualitatem, & complexum
meliorem, ſed etiam, quod omnes motus, omnes ponderum nixus fa
ciliùs cohibentur, & deducuntur diuiſi in partes, <08> ſi toti contin eantur,
aut ui trahantur.
Et ideo uincula in rami cibus duplicia dextra, & ſini
ſtra ſcilicet in eadem parte tamën longe ſunt meliora etiam ferreis, quæ
ſolum in medio nectantur.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index