Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 291 > >|
1momum autem, & gingiber numerantur inter medicinas calídas
tertij
gradus, & hoc opus comparatur ad corpus ſicut dicit Gale­
nus
, & Serapio non ad linguam, ut medici noſtri temporis interpre
tantur
.
Ex quo patet, quod aliqua medicina poterit eſſe quarti ordi
nis
, & non lædere linguam in guſtu, & alia tertij ordinis, quæ non
ſolum
lædet linguam, ſed ſenſum eius corrumpet, et deſtruet, quod
contingit
propter ſubſtantiam tenuem craſſæ miſtam cum ſiccitate
pari
ipſi calori.
Sed non oportet hęc nunc tractar, enon ſolum quia
non
ſit locus, ſed etiam quòd confuſa ſit per ſe ipſa materia abſque
eo
, quod difficultatem difficultati addamus, ſolum ergo eas dubita
tiones
adiungemus, quas uolentes declarare propoſitionem præſen
tem
, neque ſuperfugere, neque declinare poſſumus.
Nam de ſicco,
& humido, cum ſint longè minoris actionis, quàm calidum, & fri­
gidum
, & præcipuè humidum, non uideo quomodo poſsit Gale­
nus
ſtatuere medicinam humidam tertij gradus, nedum quarti,
cum
non poſsit inueniri medicina, quæ deſtruat corpus noſtrum
propter
humidam qualitatem.
Et licet Serapio poſuerit gingiber

& enulam & zelim in tertio ordine calidorum & humidorum: &
inter
frigidas, & humidas in tertio portulacam, aizoum, & uirgam
paſtoris
, & fungos.
Primum non auſus eſt ponere medicinas ullas
calidas
, aut frigidas in quarto ordine, quę ſint humidæ.
ſecundum,
quando
dicit medicinas calídas, aut frigidas, atque humídas in ter­
tio
ordine, intelligit ſolum de qualitate actiua ſcilicet caliditate, uel
frigiditate
, & non de humida qualitate, quod oſtendit de gingibe­
re
, & enula, dicens, quod ſunt calidæ in tertio ordine, & humidæ
humido
crudo, non auſus addere ordinem, quia non uídit ratio­
nem
, qua poſſent dici humidæ in tertio.
Et clarius in capite de zei­
len
, quem ſtatuerat inter medicinas calidas, & humidas in tertio, di
cit
quod eſt calida in tertio, & humida in primo, ergo non intelligit
per
medicinas calidas & humidas in tertio ordine, quod ſint humi­
in tertio ordine.
Clarius etiam de frigidis & humidis, nam por­
tula
cam dicit eſſe frigidam in tertio, humidam in ſecundo, & quod
maius
, eſt cum collo caſſet aizoum inter medicinas frigidas, & hu­
midas
in tertio ordine, dicit, quod eſt frigidum in tertio ordine, ad­
ijcit
, quod eſt ſiccum parum, & de uirga paſtoris nihil dicit de hu­
mido
, ſed dicit, quod aſtringit, ex quo concludo, quod ſecun­
dum
mentem Serapionis nulla eſt medicina humidior portulaca,
etiam
uidetur innuere de fungis, ſatis eſt quod non excedunt ſecun
dum
ordinem in humido neque calida neque frigida, ſed frigida ſunt
humidiora
, ut fungi, & portulaca, quia frigiditas in generatione
humidum
magis admittit, quàm caliditas, & calida magis hu

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index