Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 291 > >|
1diuiſo aggregato per a b prodibit altitudo, ſeu ordo qualitatis to­
tius
medicamenti, iuxta quod conſtituitur regula prima libri artis
medendi
paruæ huiuſmodi, & reliquæ, traduxi autem illas ad hunc
locum
, “quia pendent ex demonſtratione hac: “duc numerum ordi­
nis
ſingulorum medicamentorum in numerum quantitatis, ſimilia
iunge
, diſsimilia detrahe, quod fit, diuide per aggregatum, quanti­
tatum
, exibit numerus ordinis compoſiti.
Sic miſcendo calidum in
ſecundo
ordine cum duplo pondere temperati conflabit calidum
in
beſſe.
Secunda ſi ex pluribus diuerſarum, qualitatum, & ordi­
num
temperatum efficere uelis, duc quæ ſunt eiuſdem qualitatis in
ſuas
quantitates, & iunge, quod fit, diuide per numerum ordinis
medicamenti
contrarij, exibit quantitas illius, ſub qua ſi iungatur,
fiet
medicamentum temperatum.
Tertia cum nolueris ex tempera­
to
, & alio cuiuſcunque ordinis medicamen conficere ordinis re­
miſsionis
, detrahe numerum ordinis eius, quod conficere uis ex nu
mero
ordinis eius, quod habes, & cum reſiduo diuide numerum
medicaminis
, quod conficere uis, quod exit eſt numerus quantita­
tis
medicamenti non temperati in comparatione ad temperatum.
Ex
his potes propoſitis quibuſcunque medicamentis conficere
antidotum
ſub quo cunque ordine remiſsiore potentiſsimo ex il­
lis
.
Quarta in compoſitione, quæ non fermenteſcit calida, calidis
iuncta
ſemper opus augent, ut mel cum pipere.
Quæ autem ſub mi
nore
quantitate exhibentur non ſub remiſsiore ordine agant, ſed
uel
facilius impediuntur, uel minorem corporis partem, uel leuius
immutant
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index