Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 291 > >|
1
Com.
Motus uoluntarius non habet, quòd fatiget, & ſumma perfectio
eſt æqualitas, & natura quæ mouet non debilitatur, igitur perpe­
tuo perſeuerat æqualis.
neque enim eſt, ut dixi, per medium corpus.
Naturalis quoque, & uiolentus cum ratione proportionis mouentis
ſupra mobile perſe non uarientur, & ab ęquali proportione ęqua­
lis uelo citas proueniat, igitur natura tales motus ſunt ęquales, nam
in utroque mouens, mouet ſecundum ultimam ſuam uim.
Propoſitio trigeſima.
In omni corpore mobili in medio, partes medij reſiſtunt obuiæ,
aliæ impellunt.
Co^{m}.
Sit mobile a cui partes ſubiaceant directæ b, & ſit graue. Et pa­
tet ne diuidatur b reſiſtere, cum autem ſuperauerit, partes b deſcen­
dunt ante a, & trahunt partes c & d adhęrentes ſecum, atque ita e c d f
36[Figure 36]
adiuuant ad deſcenſum partes etiam laterales
g & h cum a tranſit in b, ne detur uacuum, tran­
ſeunt in k uelo ci motu, ergo propellunt a maio
re impetu inferius.
Cor^{m}.
Ex quo patet, quod in omni motu naturali,
uel uiolento fit augumentum uelocitatis ab initio ſaltem uſque
ad aliquid.
Co^{m}.
Et ideò etiam bellicæ machinæ cuiuſcunque generis certam exi­
gunt diſtantiam, ut uiolentius feriant.
Propoſitio trigeſima prima.
Omnis motus naturalis in æquali medio ualidior eſt in fine,
quàm in principio: uiolentus contrà.
Co^{m}.
Cùm enim ex præcedenti augeantur ſemper ob medium, & cau­
ſa, quæ mouet, ſit perpetua, & à principio æterno, quod per dictæ
æqualiter mouet, igitur motus ille fiet uelocior in fine quàm in alia
parte temporis.
In uiolento autem, cùm perueniat ad finem deſinit

uis illa neceſſariò, quæ mouet, & ſuperatur à ui naturali, quæ mo­
uet in contrarium, igitur antequam ceſſet motus fiet tardiſsimus
in fine.
29. Propoſ.
Ex quo patet, quòd motus quadrifariam miſti dicuntur, aut ſpe­

cie, ut cùm quis iacit lapidem è turri: uel ex occulto naturali, & uio­
lento manifeſto: uelut cùm quis iacit lapidem, & deſcendit poſt mo
37[Figure 37]
dum ex b in c motu utroque manifeſto, ſed ex a
in b motu uiolento manifeſto, & naturali oc­
culto: uel ratione medij, & hoc modo omnis
motus naturalis etiam non ſolum uiolentus eſt
miſtus ex proportione uirtutis mouentis, cum motu medij, ad me­
dium ipſum, uel ſi uiolentus ſit ex proportione uirtutis mouentis,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index