Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 291 > >|
1enim cœli eſt ille appetitus, cuius principium eſt uita: & eíus uolun
tatis bonum ipſum.
Et ideo hæc proportio non diuiditur. In anima­
libus autem non eſt uis illa niſi, cum proportione, quia primum in­
ſtrumentum, quod recipit, & eſt ſpiritus uim habet determinatam,
cum ſit uirtus in materia: ideo non mouet niſi cum certa proportio­
ne, uelut lumen in medio in ſe non habet proportionem niſi ad lu­
cem, ſed ut eſt in illo, poteſt eſſe remiſſum, obſcurum & hebes.
Quæ­
ritur ergo quantitas illius?
ſi dicas, quòd eſt à luce: quæro quanti­
tas lucis, unde ſit?
forſan dicendum, quòd uelutin motibus, quanto
denſiora ſunt corpora tanto mouentur maiore nixu, & robore.
Nam
calor in materia augetur iuxta illius quantitatem: idem in luce, &
reliquis.
Dico ergo proportionem eſſe infinitam: nam ſi corpus eſ­
ſet infinitum & optimè diſpoſitum infinita ui moueretur & agili­
tate, ut enim maius eſt eo maiores uires habet.
Propoſ. 27.
Tex. 71.
2. de Cœlo.
Propoſitio quadrageſimaſeptima.
Si duo mobilia æqualiter in eodem circulo iuxta proprios mo­
tus moueantur, productum temporis circuituum inuicem erit æ­
quale producto differentiæ temporum circuitus ductæ in tempus
coniunctionis primæ.
Co^{m}.
Sint duo mobilia a & b in eodem pun­
52[Figure 52]
cto, quæ æqualiter uerſus eandem partem
moueantur æqualibus in temporibus, inui
cem tamen in æqualiter, ita quod a in f & b
in g temporibus abſoluant circulum, & ho
rum differentia ſit h.
Dum itaque a perficit
circulum b perueniat in c, igitur c d b eſt dif
ferentia, quæ ſuperanda eſt, & proportio
circuli ad b c ut g ad f, quare reliqui ad reli­
quum, ut reſidui ad reſiduum, ſcilicet circu­
li ad c d b, ut g ad h, & b c ad c d b ut f ad h, coniungantur igitur in k
tempore, eruntque k f g h omiologa, ut productum ex circulo in b c
diuiſo per certam quantitatem & cum circulo & b c & c d b diffe­
rentia, & ſit ſ productum ex f in g, dico quod diuiſa ſ per h exibit k
tempus coniunctionis primæ, ſit itaque d locus coniunctionis, dico
igitur quod differentia ſpatij pertranſiti a b, a & a, b in reditu ex con
iunctione prima ad d eſt unus circulus completus, non enim poſ­
ſunt eſſe plures, nam ſequeretur, quòd a aliquando pertranſiſſet b,
et ſic non eſſet prima coniunctio, nec poteſt eſſe minus, nam ſic cum
a & b ſint in d ultra perfectas circulationes uterque eorum pertran
ſiuit arcum b c, igitur nullo modo differentia poteſt eſſe minor cir­
culo, neque maior, ut declaratum eſt, igitur eſt unus circulus ad

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index