Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 291 > >|
1
Cauſæ igitur quæ alleuiant ictum, ne diſſoluatur, ſunt ſeptem le­

uitas ictus, ponderis, fractura, mollities eius, quod icitur, mollities
eius, quod excipit ictum, motus eiuſdem, & figura lata, & inæqua­
lis.
Durities ergo, quatenus fracturæ opponitur, aliud eſt, quam ut
mollitiei: & utra que eſt cauſa, quæ auget ictum, ut reliquæ
oppoſitæ minuunt, dicemus autem de his inferius.
Cor^{m}. 9.
Propoſitio ſeptuageſima quinta.
Proportionem immoti in aqua ad immotum in terra in excipien
do ictum inuenire.
Sit pondus a in terra æquale b eiuſdem naturæ magnitudinis fi­

guræ, & eodem in ſitu, quod ſit in aqua porrò a, ſi eſſet affixum ter­
ræ oportet, ut conuellatur, aut diſſoluatur aut frangatur.
Et clarum
81[Figure 81]
eſt, quod totum ictum excipit.
Si uerò
affixum non ſit, euertitur, & tanto mino­
rem partem excipit ictus, quanto faci­
lior eſt ad euerſionem.
Vnde nata fabu­
la de quercu, quæ cum immobilis eſſet,
& ſtaret uento euerſa eſt, arundo flecten­
do ſe, cecidit quidem, ſed non eſt eradi­
cata.
Sermo igitur eſt de b inſidenti aquę
in comparatione ad a, quando excipit
plenum ictum.
Cum ergo b tangitur, ex­
cipit plenum ictum illo inſtanti, ſed quia
non excipitur ictus cedente materia, &
antequam materia cedat b mouetur loco, quia inſidet aquæ, ergo
non excipit ictum.
Proponatur ergo, quod moueatur b per c ſpa­
tium in d tempore, & ſit, ut idem b ab e ui trahatur per idem ſpa­
tium in eodem tempore ex loco directo ad eandem partem: qua­
lis ergo proportio e ad b, & aërem, qui cum eo reſiſtit, talis propor­
tio ictus f grauis puta in a ad ictum Y in b.
Quia per demonſtra­

ta ſuperius proportio f ad a producitur ex proportionibus e ad b,

& a ad e, ergo diuiſa proportione f ad a per proportionem c ad b
exibit proportio ictus Y in a ad ictum Y in b quod erat demon­
ſtrandum.
Co^{m}.
Propoſ. 2.
Per 42. & 43. Propoſ.
Ex hoc patet, quod b quanto mollius, leuius, & ſtrictius in imo,

& in tenuiore aqua, eo minus lædetur.
Et quanto ictus lentior fue­
rit etiam quod ſit grauius Y.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index