Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 291 > >|
1
Nam licet diuidere per ſeptimam petitionem quantitatem per
quantitatem proportionis: & quod exit, eſt proportio per quar­
tam petitionem, & per ſecundam animi communem ſententiam
illa proportio eſt numero æqualis: ergo diuiſa proportione, per ſi­
milem numerum ſtatuetur monas.
Decima petitio.
In quouis genere quantitatum ſumere poſſe quantitatem, quæ

ſe habeat ad monadem in proportione data.
Similem huic propo­
nit Euclides in lineis generaliter: nos autem contrà generaliter in
omnibus quantitatibus, ſed de monade tantum.
Duodecima
ſexti Elem.Vndecima petitio.
Monadem in quancunque quantitatem ductam æquale ipſi pro­
ducere.
Similiter & proportionem æqualem.
Nam cum aliqua quantitas augeat ducta aliqua minuat, neceſſe
eſt aliquam eſſe, quæ nec augeat, nec minuat, & hæc eſt monas.
Idem dico de diuiſione. Aequalitas etiam ducta, uel diuidens non

mutat proportionem: nec quantitatem ipſam, igitur monas æqua­
litatem refert.
Quod etiam eſt perſpicuum ex ſupradictis.
Secunda ani
mi communis
ſententia.
Duodecima petitio.
Cum fuerint quatuor quantitates & ad primam, & tertiam æquè
multiplicibus aſſumptis, item que ad ſecundam & quartam, & ſi mul­
tiplex primæ maius eſt multiplici ſecundæ, multiplex tertiæ ſit ma­
ius multiplici quartæ, & ſi minus minus, & ſi æquale æquale, idque
ſemper quouis modo aſſumptis his proportionibus ad primam &
tertiam, & ad ſecundam & quartam erit proportio primæ ad ſecun
dam, ut tertiæ ad quartam.
Hæc etiam aſſumitur ab Euclide. Et per

hanc intelligimus etiam conuerſam.
Quinto Ele.
diff. 6.
Tertiadecima petitio.
Quantitates æquales, atque proportiones in quaſuis quanti­
tates ductæ eandem ſeruant rationem.
Euclides hanc demonſtrat,
nos autem ad uitandum tædium petimus concedi, ſub qua in­

cluduntur diuiſio etiam additio, detractio, laterum omnium in­
uentio.
Quarta quin
ti Elem.
Quartadecima petitio.
Cùm termini alicuius quantitatis eandem ſeruant rationem in
omnibus, & firmi ſunt ac ſtabiles eiuſdem rationis comparatione
contentæ partes æqualem ſeruant exceſſum, ſeu proportionem.
PROPOSITIO prima.
Proportionem in proportionem duci eſt ſuperiores nume­
ros atque inferiores inuicem ducere.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index