Cardano, Geronimo, Opvs novvm de proportionibvs nvmerorvm, motvvm, pondervm, sonorvm, aliarvmqv'e rervm mensurandarum, non solùm geometrico more stabilitum, sed etiam uarijs experimentis & observationibus rerum in natura, solerti demonstratione illustratum, ad multiplices usus accommodatum, & in V libros digestum. Praeterea Artis Magnae, sive de regvlis algebraicis, liber vnvs abstrvsissimvs & inexhaustus planetotius Ariothmeticae thesaurus ... Item De Aliza Regvla Liber, hoc est, algebraicae logisticae suae, numeros recondita numerandi subtilitate, secundum Geometricas quantitates inquirentis ...

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 291 > >|
1
Co^{m}.
Sit graue a b c alligatum funibus in d ef, dico,
68[Figure 68]
quòd facilius trahetur per fe quàm c b & e b, quàm
d a, quia ſi debet trahi ex a uel b, aut cadet, aut uis ex
a & b communicabitur c, igitur erit minor quàm in
c, & hoc naturaliter.
Mathematica autem ratione quoniam ex a tra­
hetur c, quaſi per lineam d c: at attractio recta eſt ualidior obliqua
igitur attractio c per d eſt debilior, quàm per f.
Rurſus ſi e trahitur
per d cùm a peruenerit in d, erit perinde ac, ſi attractum eſſet per li­
neam c d, ſed linea c d mouet duobus motibus, uno ad ſuperiora, al

tero ad latus, ergo lentius ad f per d c quàm f c, quod erat demon­
ſtrandum.
Per 59. bu­ius.
Propoſitio ſexageſima quarta.
Omne mobile quanto latius tanto tardius mouetur in plano.
Co^{m}.
Demonſtratum eſt ſuperius quòd ſi mobile ſit ſphęricum, & tan

gat planum in puncto, quòd mouetur per quancunque uim aptam
diuidere medium.
Quia ergo ſi tangat in puncto facillime moue­
tur, ſi in linea paulò difficilius, ſi per ſuperficiem adhuc difficilius,
igitur cum fiat attritio in motu quanto latius eſt mobile eo diffici­
lius mouetur.
Sit ergo mobile a b, quod moueatur uerſus c, & quia
pars b ſeu dimidium mouetur iuxta rationem me­
69[Figure 69]
dietatis, & pars a eodem modo, ergo conduplicata
difficultate, quia medietas b impedit medietatem, a
quanto latius eſt, & longius a b, tanto difficilius

mouetur.
Et hoc intelligitur de corporibus ualde
latis propter dicta ſuperius.
Propoſ. 40.
Propoſ. 62
Propoſitio ſexageſima quinta.
Proportionem duorum mobilium inter ſe cum auxilio medij
inuenire.
Co^{m}.
Graue deſcendit naturaliter quatuor cauſis: prima eſt ponderis
magnitudo, unde quod grauius eſt celerius deſcendit.
Secundò ob
paruam medij repugnantiam, ideo quanto medium eſt rarius &
mobile tenuius, tanto celerius deſcendit: contrà uerò tardius.
Ter­
tiò ob impetum aëris ſub ſequentis: & ideo mobile quòd ex eadem

materia conſtat, ſemper deſcendit parte acutiore ſuprapoſita, ne aër
cogatur celerius ferri: & quanto diutius deſcendit, tanto magis in­
tenditur motus, at que augetur, ut ſuprà de claratum eſt.
Quarta cauſa
eſt, quod non impediatur ab aëre tranſuerſim moto, et à latere: ideo
leuia mobilia & magna non ſolum lentius deſcendunt, quoniam

paruam uim habeant, & magnam repugnantiam, ſed quia tranſuer

ſim impulſa minus mouentur motu recto, ut ſupra uiſum eſt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index