Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 403 > >|
Diximus hucuſque de igne, folliumque
interim
vtilitatem adiunximus: par verò
videtur
vt etiam motus rationem adiicia­
mus
: ſiquidem, vt diximus, nihil egregium
fit
ab igne qui follibus non iuuetur.
Du­
plures
illos eſſe oportet, ſeu duo ſint, ſeu
quatuor
, ſeu plures, vt opera nunquam in­
termittatur
.
Horum motus alternis vicibus
variatur
, ac miſtus planè eſt, ex violento,
quo
aperiuntur, & aërem trahunt: & na­
turali
, quo ſpontè decidentes conceptum
iam
aërem exprimunt.
Manifeſtum eſt au­
tem
, quòd quò celerius expreſſerint,
acrius
ignem impellere: ob hoc ponderi­
bus
ea onerant.
Sed quia quæ grauia ſunt
non
facilè nec celeriter attolluntur, ideò
magnis
rotis & magno aquarum impetu
machina
illorum voluenda eſt.
His igitur
cauſis
manifeſtum eſt, non poſſe glaciem,
etſi
frigidiſſima ſit, tantùm lædere frigidita­
te
, quantum ignis calore.
Nam vt ignis mo­
tu
omnia penetrat, introituque prius diſſi­
pat
ipſa, quàm vrat, ſic glacies quiete qua­
dam
conſtat & craſſa ſubſtantia, quibus fit,
ne
omninò poſſit penetrare quicquam.
Quòd enim glacies non minus frigida ſit
quàm
calidus ignis, oſtendit experimen­
tum
.
Nam ſi ligno aut lateri ardenti, glaciei
tantundem
imponas, non celeriùs glacies
diſſoluetur
, quàm extinguatur ex toto ignis.
Nam vt ignis motu & tenuitate magis pe­
netrat
, ac facilius corrumpit & depaſcitur
quàm
glacies: indicioque eſt, introitum &
ſubtilitatem
horum effectuum mirabilium
eſſe
cauſas, quòd quæ penetrabilia non ſunt,
vt
aurum & adamas, ab igni non abſumun­
tur
neque vtuntur, nec omninò verè ignea
dici
poſſunt: ita glacies denſitate ſua &
quiete
magis reſiſtit, & diutius permanet.

Vt
enim ignis ſemper fit, ſic glacies eadem
manet
, & multis annis quandoque durat in
gelidis
ſub Vrſa montibus, ſicut & nix.
Ergo
glacies
ac ignis penitus contraria ſunt.
Ignis
enim
calidiſſimus, tenuiſſimus, celerrimi mo­
tus
, ac qui facilè omnia inuadat, & momen­
to
maneat ſolùm: at glacies frigidiſſima,
denſiſſima
, quieta omninò, lenti progreſſus,
& maximè diuturna.
Ergo magnæ quæſtionis iam ſolutio ex

his
emergit, ſcilicet, an ignis hic noſter ſub­
ſtantia
ſit, an accidens.
Si enim ſubſtantia
foret
, videbatur durum, quonam pacto in
candenti
ferro duæ eſſent ſimul ſubſtantiæ
mutuò
penetrabiles, ignea atque ferrea: tum
verò
ſi altera diſſoluatur, vtpote ferrea ſub­
ſtantia
, dum ignem concipit, fiet corruptio,
dum
extinguitur ignis generatio fieri dice­
tur
, quod perabſurdum eſt.
Si verò aerem
ſolùm
qui intus eſt ardere latere ardente di­
cas
, non diſſolueretur ſubſtantia ligni in
cineres
, nec ferrum deterius adeò euaderet:
igitur
humidum proprium ferri, dum later
ferreus
accenſus eſt, ardet.
Quòd ſi omni­
ignis accidens eſt, quomodo ſubſtan­
tiam
immutat lignorum in cinerem, ac fer­
rum
omniaque fermè abſumit?
Itaque ( vt
dixi
) hic ignis nihil aliud eſt, quàm ſum­
ma
caliditas cum ſiccitate iuncta.
Nec ſub­
ſtantia
dici poteſt, niſi vt glacies, ſi pro re,
quę
gelu concreta eſt intelligatur, ita ignis pro
re
ipſa quæ ardet.
Ignis igitur accidens om­
nino
eſt, atque caliditas cum ſiccitate ſum­
ma
, inhæretque ſubſtantiæ ſemper quemad­
modum
reliqua accidentia: non igitur ele­
mentum
eſſe poteſt, quod & ſuperius de­
monſtrauimus
.
Nam naturæ principium ca­
ſu
quodam conſtaret, ac pabulo incerto cir­
cumferri
oporteret, imò eadem ratione gla­
cies
aliud eſſet elementum.
Quòd ſi elemen­
tum
aliud eſt ignis, ſiquidem æqualiter cali­
dus
eſt ac hic, aut magis, igitur & ille pa­
bulò
indigebit, quoniam paſci neceſſe erit:
vnde
igitur tantæ moli pabulum?
Si verò
minus
calidus eſt, ceſſat ratio ob quam ſta­
tuebatur
elementum.
Siquidem ob hoc ele­
mentum
ignis poſitus fuit, quòd eſſet ſub­
ſtantia
calidiſſima quædam ac ſicciſſima,
vtranque
habens harum qualitatum, vel al­
teram
ſaltem perfectam: at non habebit,
cùm
iam conſtet hunc ignem illo eſſo longè
calidiorem
, ſicciorem, ardentiorem, ac ma­
gis
penetrabilem.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index