Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 403 > >|
1fit penetrabilis: Magnitudine, ſeu propria,
ſeu diuturnitate temporis: hoc enim nemini
obſcurum eſſe poteſt.
Denique reſpirationis

impedimento: non ignorant hoc nautæ, qui
exiguo foculo ollam ſuperponentes ollę, om­
nes feruere cogunt, vnde paupertati con­
ſultum.
Sed oportet ( vt dixi ) ne proprio

fumo extinguatur igniculus, paululum illum
reſpirare.
Ob id qui impenſæ conſulunt, fur­
nos exiguos ollæ in modum ex ære confi­
ciunt, clatratos in imo ſtrictè ex ferro, vt
cinis excidere poſſit.
Vltimus modus eſt,
cum cogitur ignis, atque ob id calx aqua ac­
cenditur: nam calor in fornace acquiſitus
ac latitans, cùm (vt dixi) ex genere ignis ſit,
exiguæ aquæ frigore intus concluditur,
tum motu, tum coitione ipſa in ignem
euadit.
Ignis igne
calidior eſt.
Ignis ſex
modis vali­
dior euadit.
Modus co­
quendi cum
modico igne.
Cur calx
aqua accen­
datur.
Calx quæ
optima.
Optima igitur calx eſt, quæ ſuperfuſa
aqua maximos edit ſtrepitus, & ignem
concipit, ligna accendens proxima.
Eſt hęc
plerunque coloris cinerei: nam in candida
iam ignis exhalauit, quia aër ingreſſus eſt:
candor enim fit ingrediente neceſſariò aë­
re.
Talis autem ex ſolidioribus lapidibus fit:
nam lapides, vt ſolidiores extiterint, maio­
rem & diuturniorem calorem retinent.
Quo­
modo verò calor in his quæ ardent relin­
quatur, & motu ac coitione ignis accen­
datur, inferius oſtendemus.
Verùm motus
non ſolùm penetrare magis cogit, ſed & ca­
lorem ipſum accendit, atque ( vt dixi ignem
igne calidiorem reddit.
Nihil mirum igitur
eſt fulmini tantam ineſſe vim, ac ignem
illum, quaſi ab aliorum ignium natura alie­
num miracula quædam efficere.
Namque ob
motum celerem non ſolùm magis penetrat,
ſed ignis ille multò calidior reliquo omni
igne exiſtit.
Itaque omnia animalia præter
hominem ſolo contactu occidit, hominem
verò vix vnquam euadere licet.
Euaſit tamen

Ioannes Maria Cardanus, & ſuperuixit raro
miraculo.
Quis verò eſt alius ignis, qui ſolo
contactu occidat ( hoc igitur ei ) proprium
eſt, quòd calidiſſimus ſit calidiſſimorum, at­
que ( vt ita dicere liceat ) ignis ignium.
Quamobrem & multum refert, an procul, &
& ex alto veniat, aut prope.
Itaque illæſa
quandoque crumena pecunias colliquat: ne­
que eſt enim hoc aut fabuloſum, aut mirum.
Namque quod lædit, aut mole, aut mora
corrumpit: hic cùm tenuiſſimus ſit, crume­
nam non diſcerpit: cùm verò velociſſimè
moueatur, non hæret, atque ob id crumenæ
innoxium.
Tranſire autem nec hærere ob
ſubtilitatem in crumenam docet aër, qui &
ipſe vacua diducta crumena ingreditur, at­
que illam implet: quod fieri non poſſet, ni
per abditos meatus ingrederetur, quando­

quidem ipſius os diligenter obſtructum ſit.
Ergo ignis ſcintilla, fulminiſque pars aëre
ipſo longè tenuior, poſtquàm ingreſſa fue­
rit, metallo infigitur, ac præſtantiſſima illa
vi, tum impetu, ipſum repentè liquat.
Hanc
tam excellentem caloris ac ſiccitatis ïmmo­
dicæ vim, velut raram, & ob raritatem oc­
cultam, quidam turpiter proprietatem ap­
pellarunt, cùm conſtet immodicum eſſe ca­
lorem, ac ( vt dixi ) ignis ignium.
Mirum
autem minimè eſſe debet, ignem hunc, aut
alium quempiam, lapides accendere poſſe.
Nam ferrum haud candens, tamen accen­
dit lignum & ardere facit, & lignum ſul­
phur, quamvis lignum non ardeat & ſul­
phur vitæ aquam vocatam: quod enim ſo­
lidius eſt, quod potentia tenuius eſt euincit.
In ſolidiſſima igitur materia ignis feruen­
tior lapides accendere poterit.
Latet autem
hoc, quod magno vſui eſſe poteſt ad vr­
bium expugnationem.
Oportet autem cùm
magno motu hoc ignium genus neceſſariò
coniunctum eſſe, & ( vt dixi) in ſolidiſſima
materia.
Sed cur fulmen columnas non fe­

rit, non carinas?
Rarò quidem hæc ferit, non
tamen nunquam: nam Florentiæ in æde
maxima, ſeu potius in ædis ambitu, vidi­
mus columnam fulgure percuſſam ac viola­
tam: non tamen ferit frequunter, nec adeò
diſiicit, quòd ob rotunditatem ictus labatur.
Carinas non ferit eadem ratione, niſi rarò:

nam vltra quinque cubitos ſub terra deſcen­
dere negatur.
Humilis autem eſt carina na­
uis, ac celſa maius, quam frequenter tangit.
Ergo certum eſt contra fulgura auxilium,
profundis ſpecubus ſe abdere: tutiùs enim
hoc quàm vel lauro coronari, aut vituli ma­
rini pelle tegi, aut æquilæ, aut hyacinthum
lapidem geſtare: nam negant hæc fulmine
tangi.
Quidam ficum pro lauro ſcripſerunt:
laurum cohibere comitiales & dæmonas, id
eſt, perſuaſionem illam meticuloſam.
At de
hyacintho inferius diſputabimus: nam non
leues ſunt autores, qui hoc affirmant.
Fulmi­

nis admiranda vis olim fuit, ſed deſiit eſſe,
bellicorum tormentorum nunc effectibus &
copia: parum enim abeſſe videntur à fulmi­
nis violentia.
Illud vnde veniat, & quam
procul, neſcimus, neque quantum ſecum
ponderis ferat.
Sunt etiam qui affirment
ſolum ignem eſſe cum impetu, lapidem nul­
lum.
Hoc ſolùm certò ſcimus, turres inte­
gras quandoque vno ictu diſiici.
Cardani è
turre vnica, quæ ſola ſupereſt, ſed antiqua
tamen, laterum pluſquàm 12000. vno ictu
excuſſit, ac diſiecit.
At machinæ hæ 60.
pleræque pondo ferri per 5000. paſſuum
( mirabile certè dictu, ni dicto experientia
fidem faceret ) ferunt: eædem muros qua­
tiunt, excutiuntque turritas vrbes, nec vlla
vis tanto malo reſiſtere poteſt.
Leuiſſima
ære ex Cyprio factitio tubæ in modum ca­
nalis efficitur.
Neque arctiores, aut latiores
in imo eſſe decet, quippe latiores à pila non
exactè cluduntur, & ideò minus habent im­
petus.
Quòd ſi cludantur, periculum fracturæ

ſubeunt, ob pulueris multitudinem: Arctio­
res autem ni longiores efficiantur, quantum
oportet pulueris minimè ſuſcipiunt.
Si lon­
giores in imo fiant, breuiores euadunt ſupe­
riùs, ob idque multum virium.
Quòd ſi non
quantum oportet pila deſcendat ferrea, reli­
cto vacuo debiliorem ictum reddunt, & ma­
chinam agitant, ac etiam quandoque fran­
gunt.
Et tamen artifices, magno Principum
malo, ne apertiſſima ratio vilior videatur,
menſuras quaſdam fingunt arctiores, alij
in imo, alij latiores facientes perperam,
cùm vna ſit ratio, vt vndique æquales
ſint, optima & ſecuriſſima.
Machinæ ad
ſphærulam ponderis ratio centupla, vt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index