Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
< >
page |< < of 403 > >|
1velut caloris frigus. Sed dices: Si anima ſo­
lum eſt calor cœleſtis, non erit ſubſtantia,
ſed accidens.
Et ſi ſolum lumen, corruptibilis
eſt enim lumen, quia lux, & ſublata luce,
lumen & corrumpitur: quare nec genera­
bit.
nec genita ſeruabit. Et ſi calor ille cor­
pus eſt, erit in corpore corpus, quod eſſe non
poſſe ſuperiùs demonſtratum eſt.
Et ſi abſ­
que corpore atque ſubſtantia, erit in corpore
incorporea ſubſtantia.
Talibus difficultati­
bus premi videntur, qui calorem hunc ani­
mam eſſe contendunt.
Sed calor hic, de quo
agitur, corpus non eſt, neque impreſſio quæ­
dam: ob id neque accidens, nec corpus pe­
netrabile à corpore: ſed corporeus dicitur,
quia ſine corpore eſſe non poteſt.
Manife­
ſtum eſt igitur, quod à principio propoſue­
ramus, quinque vbique eſſe principia, ma­
teriam, formam, motum, locum, & ani­
mam.
Sed anima forma eſt quædam, non au­
tem quæ primò cum hyle iungitur.
Forma
igitur eſt anima, ſed non eiuſdem generis:
quatuor enim eſſent principia.
Forma etiam
altera fit, reliqua perficitur.
Omnis igitur
anima eodem modo perennis eſt, nec vt Pla­
to ait, perfectorum animalium tantùm:
eſſet enim ac ſi diceremus, quòd hominum
cæcorum, aut mutorum aliæ ſint animæ,
quàm perfectorum hominum.
Conſentiunt
autem hæc dictis in libro de Animi immor­
talitate, & demonſtrata ſunt in libris de
Æternitatis arcanis.
Nunc verò eouſque
declaraſſe ſufficiat, quoniam calores iſti
eiuſdem ſunt generis; & animæ: differunt
autem vt contraria.
Nec ſolùm quæ ſine
ſemine generantur, his quæ cum ſemine,
ſed & ſemine genita inuicem contraria ſunt,
vt bobus & hominibus viperæ, ſcorpij,
araneæ: nam dentibus, & aculeo, & forci­
pe ſi ſauciauerint hominem, corpus illius
putrefaciunt atque corrumpunt, nonnun­
quam etiam occidentes.
Quum igitur terra,
& aqua parum concocta ſunt, prouenit ge­
neratio animalium viliorum, vt vermium.
Si autem miſtio vehemens fuerit, & calor
potens ſeu multus, temperatus tamen, ge­
nerabuntur ſtirpes, aut animalia perfectio­
ra, præſertim autem adiuuante alieno ſemi­
ne, aut ex aliorum cadaueribus ac corpori­
bus: hæc enim magis refracta, & minus ex­
cedunt qualitatibus impreſſis, aut proprio
frigore vim generantis caloris, ob id obtem­
perat materia melius illi, & fiunt, mures,
ſerpentes, lepores, fibri, lupi fluuiatiles, quos
nemo ſanæ mentis nouis piſcinis ſpontè ad­
dat, & tamen breui coaleſcunt.
Ergo quum
vnus ſit calor, plures ſunt illius modi tùm
ſpecies.
Sic quædam nobis conueniunt, alia
autem aduerſantur.
Hoc autem contingit,
quia eorum calor, etſi in humido ſit ſitus,
non tamen humido hominis conuenit: nam
ab aliquo obruitur, ab aliquo diſſipatur: ita
verſa vice cogit humidum calor naturalis
exiguus, alius exurit.
Vt igitur omnis ig­
neus calor exurit, non ita quicunque exurit
humidum aliquod, igneus eſt, ſed illi tantùm
igneus.
Elementa
quomodo in
miſta.
Calor putri­
dus quomodo
animalia
generet.
Anima quid
ſit.
Putredo pin­
guium
Non putreſcunt igitur ſicca: putreſcunt
quæ humido aqueo prædita ſunt celerrimè
ac maximè: medio modo quæ pinguia ſunt,
vt laridum, oleum, nuces, amygdalæ, farci­
mina.
Malè olent, quæ ſic putreſcunt, atta­
men eduntur, præſertim à minùs delicati
palati hominibus.
Sic etiam ſaliti piſces,
vt nihil magis.
Dubitatur autem, quia
magis putreſcere deberent aqueis, quæ ca­
loris ſunt expertia: calor autem putrefacit
omnia, vt diximus.
Sed cauſa quare non
putreſcunt talia, nec celeriter, nec perfe­
ctè, vt caro & ſtans aqua, eſt, quia cùm
putredo à calore contrario naturali fiat,
quæ plurimum caloris innati retinent, vt
pinguia, ſeriùs putreſcunt, dum verò ran­
cida fiunt, amara euadunt.
Nam calor putre­
faciens cùm pingue putreſcat, in amarorem
tranſit, vel ex dulci, vel ex pingui ſapore.
In­
ſipida ergo non putreſcunt ſic, ſed ſalſa, pin­
guia, amara, acuta: calidorum enim hæc
paſſio eſt, vt diximus.
Frigidi autem ſapores
ſunt, auſterus, acidus, acerbus, aſtringens,
atque inſipidus: reliqui autem calidi, vt pin­
guis, dulcis, ſalſus, amarus, acutus qui om­
nium eſt calidiſſimus.
Ob hoc igitur oleum
glandis vnguentariæ, quam Myrobalanum
rectè vocant (non hæc eſt myrobalanus, nec
ei conuenit hoc nomen, cùm odore, ac ſa­
pore penè vacet ) quaſi temperatum non
marceſcit.
Optimè igitur odores illi ab vn­
guentariis excipiuntur.
Quia ergo quod ran­
cidum euadit, amareſcit, & ſiccatur, idque
vetuſtate contingit: quæ oleo merguntur,
non ranceſcunt, ſicque ſeruantur farcimina,
minúſque in libero aëre, quia non caleſcunt.
Oleum autem ipſum cùm multùm fuerit,
non corrumpitur: quia ambiens aër eſt cau­
ſa corruptionis, multùm autem reſiſtit.
Sic
vinum multum, aqua, oleum, atque omnia
quantitate diutiùs ſeruantur.
Quoniam verò
omnia vetuſtate exeduntur, quæ putreſcere
perfectè nequeunt, tempore talia fiunt om­
nia, vt farcimina, nuces, piſtacia, pineæ, &
quæcunque oleum continent.
Nam & piſ­
ces ſaliti oleum habent, tùm ratione ſalis,
tùm ratione carnis: atque etiam pinguia (vt
dixi) omnia.
Humida verò valdè dum talia
ſunt non putreſcunt ſic, ſed ſi benè pinguia,
ſeruantur: aut ſi minùs, ſitum contrahunt,
alia putreſcunt.
Vt verò à calore debili fiunt
hæc tria, ſitus, rancor, & putredo: ita vbi
calor viget, ſeruantur plurimum.
Commu­
ne eſt autem omni putredinis generi, odor
prauus, in ſitu quidem grauis, in rancore
rancens, in putredine perfecta fœtidus.
Sed
in carie (nam & xoc genus quoddam putre­
dinis) odor minimus, quia in terreo.
Quatuor

enim eſſe genera putredinis, neque plura, ne­
que pauciora, facilè eſt demonſtrare.
Quæ
enim putreſcunt, aut integrè corrumpuntur,
& dicuntur putrida: aut non perfectè, &
tunc vel ob frigus non perfectè corrumpun­
tur, & vocatur ſitus: aut ob calorem, & voca­
tur rancor: vel ob ſiccitatem, & dicitur caries.
Ob humidum autem non poteſt impediri
putredo: ſed humidum cùm ſit putredinis
ſubiectum, aut omninò prohibet putredinem,
aut omninò putreſcit, quod humidum eſt.
Humidum enim non ex ſe, ſed vel ob calidi­
tatem, vel ob frigiditatem remoratur putre­
dinem.
Hac de cauſa facilè eſt prohibere
putredinem in ſitu, & vera putredine, amota

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index