Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 403 > >|
1prunas abſque flamma impone: nec pene­
trat oleum refugiens ignem, nec ardet char­
ta, quia non poteſt ſiccari, oleo repugnan­
te: ignis verò non ſine extrema ſiccitate,
nec flamma, nec motus attenuare poſſunt,
vt ignis accendatur, incaleſcit tamen ſen­
ſim mutatis prunis atque ita feruet, quod
mirum videtur, adeò vt impoſiti piſces co­
quantur.
Sed cur filum ouo circundatum, non
ſolùm in prunis, ſed nec in flamma ardet?
quia non fit ignis, niſi calor ad ſummum
deducatur, at ſemper prohibetur ab ouo ne
ad ſummum deducatur, quia ouum comburi
non poteſt: at quod non comburitur, aliquo
modo ſemper refrigerat, quod eſt maximè
calidum.
Eadem ratione linteum chryſtallo
polito ſuperpoſitum non ardet ſub pruna,

etiamſi folle ſufflaueris.
Sed ſi calor in
humido generat, cur non in aqua feruente
generatio?
quia calor ille aut non eſt in ſub­
ſtantia aquæ, vel eſt etiam in alio quod ſic­
cum eſt.
Indicio eſt, quòd aqua feruens vt
ignis vrit.
Quòd verò in illius ſubſtantia
non ſit, indicat, quòd igne amoto aqua
ſpontè refrigeratur.
Sed calor ſi in humido
ſit, generat: vt cùm caro ſoli exponitur,
vermiculi generantur, & in fimo vermes, &
in Ægypto oua fimo contecta pullos edunt.
Fertur & olim Liuiam Auguſtam cùm ouum
fouiſſet in ſinu, alternantibus per vices an­
cillis, eduxiſſe criſtatum gallum.
Calor ve­
rò putridus è genere eſt ignei, quia ſiccus:
ſed ſimilis eſt naturali, quia cum generatio­
ne eſt.
Differt ab igneo, quia motum non ha­
bet manifeſtum: igneus autem habet, ideò

ex altero in alterum tranſitus.
Nam igneus
moderatus putrefacit, putridus auctus vrit,
ardet, & accendit.
Ob hoc putridæ febres cum
tanto ſunt æſtu.
Cur igitur igneus calor in
naturalem non poſſit tranſmutari, cauſæ ſunt
manifeſtæ.
Nam igneus ſiccus eſt, & humi­
dior fieri nequit, qualis eſt naturalis.
Igneus
etiam euocat, & ſeparat, naturalis intrò tra­

hit, & miſcet.
Omnis enim calor humidus
miſcet.
At naturalis in putridum, & igneum
tranſire poteſt, quia humidum à calore ſic­
catur.
Ob hoc igitur ignis humida denigrare
ſolet, quia humidum exterius euocat, aërém­
que expellit, ſicca dealbat: quia quod erat hu­
midi, abſumit.
Quomodo in
charta piſces
velut in ſar­
tagine friga­
mus.
Ouo filum
circumdu­
ctum in igne
non ardet.
Colorum in­
uicem tranſ­
mutationes.
Ignis cur
aliqua deal­
bet, aliqua
denigret.
Rurſus dubitabis, ſi ignis agit in aquam,
aërem generat, cur non igitur humidum pin­
gue?
Reſpondeo, pingue fit ob miſtionem,
ignis autem ſeparat.
Separat autem propriæ
vtilitatis cauſa, quia aqueum propellit,
quod vri nequit, velut in lignis viridibus,
quæ cùm accenduntur, aquam exudant.
Depaſcitur autem pingue humidum, in
quod olim dum viueret, calor naturalis fun­
datus erat.
Ergo quod ardet, tenuiſſimum
& ſicciſſimum eſſe neceſſe eſt, vt palea,
aqua ardens, pyrius puluis.
Sed in hoc ali­
quid eſt terreum propter halinitrum, ideó­
que ſtrepitum edit.
Conati ſunt ob id qui­
dam detracto halinitro puluerem compone­
re, qui ſine ſtrepitu ſphærulam emitteret.
Quòd ſi lentè, & ſine magna vi fieri poteſt.
Atque hunc Braſauolus refert Ferrariæ Du­
cem inueniſſe, ſed qui ſine impetu, ac ad
XII. fermè tantum paſſus extenderet ictum:
cum magna autem vi ( vt dixi ) penitùs eſt
impoſſibile.
Detracto enim halinitro, ad­

huc adeò elaborari poterit puluis pyrius, vt
ſphærulam emittat, & ſine ſtrepitu.
Sed in
vniuerſum, quantùm è ftrepitu, tantùm
ex impetu detraxeris.
Ergo ſubiecta mate­
ria ignem variare ſolet, atque illius vires:

adeò vt ignis è carbonibus vel lignis ſoli­
dioribus, vt quercu, vel lapidibus, aut in
metallis fixus, viſum non leuiter offendat,
cùm ex ſaligneis ac ſtipulis innoxiùs penè
ſit.
Vt enim ſolidior eſt materia, ita ignis
denſior eſt.
Omnis enim calor talis eſt,
quale alimentum.
Vnde ſolidiora alimen­
ta robuſtiorem calorem efficiunt.
In­
de ſplendor maior ac viuacior, qui ſpiritus
in oculo hebetat, & tenuiſſimum illud hu­
midum, in quo videndi vis ſita eſt, ſiccat,
& conſumit.
Eadem ratione, quod tamen

magis mirum eſt, metalla igne liquata è li­
gnis mollibus tenaciora redduntur, & mol­
liora: è validioribus autem dura, & fragi­
lia, tantùm poteſt materiæ varietas.
Suſcipit
& varietatem à natura propria & modo ap­
plicandi.
Imbecillis eſt cùm ſupponitur, vt
cùm carnes coquimus, applicatur ſub, vt ve­
hementiùs agat: nam (vt diximus) ignis na­
turâ ſursùm tendit.
Proximus huic eſt: quem
vocant reflexum: fit cùm ſuprà & infrà ap­
plicatur, vel à latere, oppoſito latere vim ig­
nis reddente: hoc mollia metalla eruuntur
ex lapidibus, quibus iuncta ſunt, & argen­
tum ab ære ſeparatur.
Tertium genus eſt ig­
nis ambientis, cùm vndique res, quam vre­
re tentamus, aut colliquare, ab igne ſine
follibus circumambitur.
Extremus modus

eſt, quo nullus violentior, cùm difficilli­
mas materias duriſſimis lapidibus miſtas col­
liquare volumus.
Fit autem hoc modo: Va­
ſa longitudinis cubitorum quatuor, aut ſal­
tem trium, latitudinis dodrantis, craſſitu­
dinis digitorum trium, in imo flexa, ac ad
cubiti figuram fermè formata, ſine fundo,
ex ſilice nigro maculis albis inſperſo fiunt:
in medio longitudinis foramen, atque in eo
canalis ad vnguem collocatus, per quem
ſpiritus follium intùs feratur: in imo fora­
men, per quod liquata materia deſcendat.
Ima pars vaſis obſtruitur, eo ( vt dixi) reli­
cto oſculo, argilla & carbonibus tritis ſimul
tuſis, & in formam cæmenti ac tenaciorem
redactis.
Hæc ſic diſpoſita, à ſimilitudine
Manicæ metallicæ dicuntur.
Implentur in­
tùs materia, quam liquare propoſitum eſt,
atque carbonibus alternatim concluſus hic
ignis ſummam habet vim, cunctáque ne­
ceſſe eſt, ſi non colliquantur, vri.
Non vul­

garis vtilitas eſt ſpiritus, qui per canalem ex
follibus intùs immittitur: hic primò, quòd
palàm eſt, ignem accendit, & flammam ſuſ­
citat, ipſúmque ignem cogit vehementiùs
penetrare.
Secundò, cùm frigidus ſit, conce­
ptum a metallo calorem cogit, ac intrò pel­
lit, atque ſic materiam in qua eſt, diſſoluit.
Tertiò ſi quid liquatum eſt, ne vratur, pro­
hibet, calorémque mitigat.
Puluis pyrius
abſque ſtre­
pitu ſphæru­
lam eiiciens
è machinis.
Ignis offen­
dens viſum.
Ignis qui
mollia red­
dit metalla,
vel dura.
Varia ignium
vis ex appli­
catione.
Manicæ me­
tallicæ.
Vtilitas fol­
lium in li­
quandis me­
tallis.
Supereſt his viſis, vt dubitationes ali­

quas diſſoluamus, quarum prima eſt, ſi ca­
lidum in humido concoquit, atque aërem
etiam, ſeu calidam & humidam materiam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index